Assimi Goïta

E Vicipaedia
Wikidata Assimi Goïta
Res apud Vicidata repertae:
Assimi Goïta: imago
Assimi Goïta: imago
Nativitas: 1983; Bamako
Patria: Malia

Familia

Coniunx: Lala Diallo

Assimi Goïta, litteris Arabicis أسيمي غويتا (anno fere 1963 natus) est miles qui a die 28 Maii 2021 praeses ad interim Maliae meret.

Filius militis, alumnus est Prytanei Militaris Katiensis(fr) et Scholae Militaris Iunctae Maliensis(en). Iuxta Cohortem autonomam copiarum specialium media regione militavit, praesertim contra rebellatores Islamistas. Dux Congressus nationalis pro salute populi (se dicentis), praesidem Ibrahim Boubacar Keïta die 18 Augusti 2020 ex officio deiecit. Ipse a congressu die 21 Septembris 2020 praeses vicarius ad interim proclamatus est, praeside ad interim Bah Ndaw, quem autem, novis rebus iterum die 24 Maii 2022 motis, deposuit. Post quattuor dies se praesidem esse nuntiavit.

Anno 2018 in Burkina Faso, sed sub aegide exercitus Civitatum Foederatarum, duci copiarum specialium Guineensium futuroque usurpatori Mamady Doumbouya incurrerat; socii postea ut videtur collaborant.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diallo Boubacar, "Guinée-Mali: Assimi Goita et Doumbouya se rapprochent davantage…" (4 Augusti 2022) apud Africaguinee; cf. "Mamady Doumbouya: Guinea coup leader sworn in as president" (1 Octobris 2021) apud BBC News

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani