Amadou Toumani Touré
Amadou Toumani Touré (natus in Mopti die 4 Novembris 1948), miles, fuit a mense Maio 2002 usque in mensem Martium 2012[1] Malii praeses.
Cursus honorum [recensere]
Touré iam praeses ab interim a die 27 Martii 1991 usque ad diem 8 Iunii 1992 fuit, postquam praeses Moussa Traoré a seditione a Touré ducta depositus est. Electione prima libera habita Alpha Oumar Konaré praeses ei successit. Anno 2002 Toumani Touré ipse candidatus praesidis erat atque ex electione victor abiit. Die 8 Iunii 2002 iterum praeses Malii factus est. Die 22 Martii 2012 milites seditiosi Amadou Konare succenturione duce praesidem deposuerunt[2]. Praedicabant praesidem non in gentes rebellantes in septentrioni parte civitatis egisse. Qui autem diebus insequentibus multas urbes expugnaverunt, inter eos Timbuktu, ubi Alcaeda rerum potita est[3]. Civitates finitimae interea duces militum in Bamako regnantes permoverunt, ut se recederent. Toumani Toure autem die 8 Aprilis se a magistratu praesideis recessit et officium praesidi parlamenti Malii Dioncounda Traoré tradidit[4].
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Amadou Toumani Touré spectant. |
Notae [recensere]
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Modibo Keïta | Moussa Traoré | Amadou Toumani Touré | Alpha Oumar Konaré | Amadou Toumani Touré | Amadou Sanogo | Dioncounda Traoré