Ars viaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ars viaria est quaelibet ars in propatulis exhibita, ab artificibus in viis laborantibus acta et pigmento vel charta vel schidis adhaesivis vel laminis interrasilibus vel operibus tessellatis vel etiam arte animandi utentibus. Demagis, genera huius artis adgregant non solae artes visuales velut graphitum, sed quoque, verbi gratia, praestigiam et pantomimos.

Artifices qui viarii dicuntur artem eorum provocant opera locando in locis non musivis. Hi artifices volunt eorum opera populo impertire de causis ad societatem spectantibus, modis pulchris, sed pulchritudine non conclusis.[1] Ioannes Fekner dixit artem viariam esse "omnem artem in viis quae non sit graphitum."[2]

Proposita artem viariam faciendi numerosissima sunt, ab artifice pendentia. Ars viaria esse gravis modus ad populum contingendum potest, publica et ab omnibus visa. Apud artifices alios, spatium urbis simpliciter pro operibus exstet; aliis placeant ardua periculaque artem in loco publico illegitime ponendi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Schwartzman, Allan, Street Art, The Dial Press, Doubleday & Co., New York, NY 1985 ISBN 0-385-19950-3
  2. Anglice "all art on the street that's not graffiti." Lewisohn Cedar, Street Art: The Graffiti Revolution, Tate Museum, London, England 2008 ISBN 978-1-85437-767-8


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!