Lamina interrasilis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Graphitum bananae duabus laminis interrasilibus factum.
Exemplum laminae interrasilis

Lamina interrasilis[1] est chartae vel metalli lamina radendo perforata, ut penicillo vel pigmento sparsili coloretur ad imaginem forma foraminis foraminumve creandam.

Laminae interrasiles iam a saeculis, finibus variis (verbi gratia pro pulchritudine, eruditione, industria, arte, praeconio...), adhibentur. Ad litteras formandas haec ars quoque iuvat. Iam Theodericum scribendi ignarum scimus interrasili lamina litteras ʟᴇɢɪ habenti usum esse ad subscriptiones faciendas.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Anonymus Valesianus 14.79.


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!