Pantomimus

E Vicipaedia
Pantomimus Romanus.

Pantomimus (a Graeco παντόμιμος ex παντο- 'omni-' + μῖμος 'imitator') est histrio[1] qui in scaena gestiendo et saltando fabulas agit, motuque corporis mores hominum exprimit et imitatur. Vocabulum pantomimus non solum histrionem dicit, sed etiam ipsam fabulam,[2] quae ab histrione agitur. Origo pantomimorum generis Graeca antiquitus fuisse videtur. Quod artis genus apud Romanos antiquos inde ab aetate Augusti fere ad saeculum septimum perduravit.[3] Postea autem ars pantomimi ad ballationem iuncta est. Apud Britannos, pantomime fabulam tralaticiam significat, in qua histriones saltabundi secundum libellum cantant.

Apud antiquos[recensere | fontem recensere]

Ars pantomimi in Graecia saeculo IV a.C.n. orta fuisse videtur.[4] Primum histriones in conviviis ad tibias saltabant, ut Dionysus et Ariadne in Xenophontis Symposio (9.3-7). Itaque pantomimi, qui "omnia imitabantur", apud Graecos praecipue oblectamentum convivale erant. Apud Romanos autem duo pantomimi novum genus theatrale creaverunt, nam annis 20 a.C.n. Bathyllus Alexandrinus, libertinus ac deliciae Maecenatis, et Pylades Cilix,[5] libertinus Augusti, multis novatis rebus artem pantomimicam valde auxerunt, et quidem ita, ut Bathyllus maxime comoediae operam daret; Pylades autem tragoediae novandae studebat.[6]

Exeunte saeculo primo, comico decrescente pantomimi genere, tragicum genus in favore populi crevit. Quo factum est, ut pantomimus continuatio hodierna tragoediae esse videretur, sicut etiam in Senecae tragoediis apparebat.[7] Tantus erat pantomimo ventus popularis, ut etiam scripta parum idonea ad pantomimum accommodarentur. Hoc quidem timet Ovidius:

"carmina quod pleno saltari nostra theatro,
versibus et plaudi scribis, amice, meis,
nil equidem feci—tu scis hoc ipse—theatris,
Musa nec in plausus ambitiosa mea est."[8]

At etiam imperatores (plerumque Augustus, Caligula, Nero, Traianus) huiusmodi mores scaenicos provehebant.[9]

Effectio pantomimi ab uno histrione ad tibias (aut rarius ad citharam scabillumve) saltanti perficiebatur, addito (a Pylade) choro.[10] Argumenta sumi solebant de mythologia (sicut "Turnus" aut "Dido") sive de historia. Plurimi pantomimi ex orientali imperii parte veniebant.[11] Simul saltator (postea etiam saltatrix) concinnis gestibus tacite fabulam agebat.[12] Actiones pantomimi nitebantur libellis, quae saepe ad tragoedias Graecas Latinasve adcommodabantur.

Apud Britannos[recensere | fontem recensere]

The Christmas Pantomime. Lithographicum libri tegmen (1890) personas harlequinade monstrat.

Pantominus est genus comoediae musicae oblectamento familiarum designatum. Ortus est in Anglia, et usitate per tempora Christi Natalis et Novi Anni agitur. Pantomimus hodiernus carmina, comoedia slapstick, saltationem, et histriones transvestitos comprehendit, et festivitatem rerum cum argumento in fabulis notissimis miscet, saepe fabulis puerilibus condito.[13] Spectatores aliquando cantant et adeo acclamationes clamant.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suet. Augustus 45; Sen. Ep. 95.46.
  2. Plin. Nat. 7.184.
  3. Benz 2006.
  4. Leppin 1996: 34.
  5. Lawler 1946.
  6. Benz 2006; Leppin 1996: 39-40.
  7. Zimmermann 1990.
  8. Tristia 5.7.25-28.
  9. Wüst 1946: 864.
  10. Wüst 1949: 854-855.
  11. Bier 1920: 55-56.
  12. Fick 1990.
  13. Reid-Walsh 2006.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Paulus Zibes in Germania agit.
  • Benz, Lore (2006) Pantomimos, Der Neue Pauly, <http://dx.doi.org.ezproxy.utu.fi/10.1163/1574-9347_dnp_e906540>
  • Bier, Hugo (1920) De saltatione pantomimorum. Brühl.
  • Broadbent, R. J. (1901) A History of Pantomime. Londinii.
  • Chaffee, Judith & Olly Crick (2015) The Routledge Companion to Commedia dell'Arte. Routledge. ISBN 978-0-415-74506-2.
  • Fick, N. (1990) Die Pantomime des Apuleius (Met. X,30-34,3), apud J. Blänsdorf (ed.), Theater und Gesellschaft im Imperium Romanum, 223-232.
  • Hall, E. & R. Wyles, eds. (2008) New Directions in Ancient Pantomime. Oxford University Press.
  • Lawler, L. (1946) Portrait of a Dancer. The Classical Journal 41(6): 241-247.
  • Lawner, Lynne (1998) Harlequin on the Moon. Harry N. Abrams.
  • Leppin, Hartmut (1996) Tacitus und die Anfänge des kaiserzeitlichen Pantomimus, Rheinisches Museum 139: 33-40.
  • Mayer, David, III. (1969) Harlequin in His Element: The English Pantomime, 1806–1836. Harvard University Press. ISBN 0-674-37275-1.
  • McConnell Stott, Andrew (2009) The Pantomime Life of Joseph Grimaldi. Canongate Books. ISBN 978-1-84767-295-7.
  • Reid-Walsh, Jacqueline (2006) Pantomime. The Oxford Encyclopedia of Children's Literature, ed. Jack Zipes. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Richards, Jeffrey. 2014. The Golden Age of Pantomime: Slapstick, Spectacle and Subversion in Victorian England. I. B.Tauris. ISBN 1780762933
  • Smith, Winifred. 1964. The Commedia dell'Arte. Benjamin Blom.
  • Webb, Ruth. 2009 "Living statues: the presence of the gods on late antique stage." In Images of the pagan gods: papers of a conference in memory of Jean Seznec, ed. Rembrandt Duits et François Quiviger, 297-307. Warburg Institute.
  • Wilson, A. E. 1949. The Story of Pantomime. Home & Van Thal.
  • Wüst, E. 1949. "Pantomimos." RE 18 (3): 833–869.
  • Zimmermann, B. 1990. "Seneca und der Pantomimos." Strukturen der Mündlichkeit in der römischen Literatur, ed. Gregor Vogt-Spira, 161–167. Narr.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad pantomimum spectant.