Ariadna (imperatrix)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ariadna Imperatrix

Aelia Ariadna (Graece: Αίλια Αριάδνη, nata circa annum 450, mortua anno 515) imperatrix Imperii Romani Orientalis et uxor imperatorum Zenonis (474 - 491) et Anastasii I (515 - 518) fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ariadna filia Leonis I imperatoris et Aeliae Verinae erat. Sororem Leontiam habuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 466 vel 467 Tarasicodissae duci militum nupsit, qui postea Zeno imperator factus est. Filium genuit, qui anno 474 Leo II breve tempus imperator fuit. Qui puer maritum Zenonem consortem imperii fecit atque Ariadna die 29 Ianuarii 474 Augusta nominata est. Cum Flavius Basiliscus avunculus mense Ianuario 475 Zenonem ex urbe Constantinopoli expulisset et ipse purpuram sumpsit, Ariadna cum marito in exilium iit et mense Augusto 476 cum eo rediit, cum Basiliscus deponeretur. Zenone anno 491 mortuo non Flavius Longinus frater eius, sed Anastasius silentiarius successor electus est, cui Ariadna die 20 Maii nupsit. Sed de novo marito liberos non peperit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ariadnam imperatricem spectant.