Palatium Lateranense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in Quadratum Sancti Ioannis: Palatium Lateranensi (laeva) et Archibasilica Sanctissimi Salvatoris (dextra).
Palatium Lateranense cum Obelisco Thutmosis III et (dextra) Archibasilica Sanctissimi Salvatoris, ex fresco in Biblioteca Apostolica in Museis Vaticanis.
Triclinium Leoninum.

Palatium Lateranense (Italiane Palazzo Laterano), olim Palatium Apostolicum Lateranense (Italiane Palazzo Apostolico Lateranense), vel aliquando Palatium Lateranum, est antiquum Imperii Romani palatium et deinde Medio Aevo principale episcopium Romanum et papae domicilium.

Palatium Lateranense, Archibasilicae Sanctissimi Salvatoris, templo cathedrali Romano, adiacens, a Museo Historico Vaticano nunc occupatur, quod historiam Dicionis Pontificiae inlustrat. Palatia Lateranensia officinas Vicariatus Romani condunt, cum conclavibus domiciliaribus Vicarii Cardinalis, legati papae ad administrandam Dioecesim Urbis seu Romanam commissi. Usque ad 1970, palatium fuit domus congerierum gravium Musei Lateranensis, nunc inter alias Musei Vaticani partes dispersarum.

A saeculo quarto, Palatium Lateranense in Quadrato Sancti Ioannis Romae meridiorientalis fuit principale paparum domicilium, et sic circa mille annos mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]