Marcus Statius Priscus Licinius Italicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Statius Priscus Licinius Italicus (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus, sed origine equestri natus secundo saeculo fuit.

Vir ingenii maximi militaris: Circa annum 133 praefectus cohortis IV lingonum cum Sexto Iulio Severo a Britannia in Iudaeam venit ad rebellionem Barchochebae supprimendam venit, ubi tribunus Legionis III Gallicae factus est. Postquam praefectus equitum alae I praetorias civium Romanorum et procurator provinciarum Galliae Narbonensis et Aquitaniae excellebat, anno 145 in senatum adlectus est.

Tum fuit quaestor, tribunus plebis, praetor, duabus legionibus legatus imperavit (Legioni XIV Geminae et Legioni XIII Geminae) atque annis 156 ad usque 158 legatus Augusti pro praetore Daciae Superioris erat, ubi contra Dacos liberos Iacygosque certavit. Anno 159 consulatum ordinarium administravit. Tum curae alvei Tiberis et riparum et cloacarum urbis praepositus est atque 160 legatus Moesiae Superioris factus est. Brevi tempore post (161) in Britanniam septentrionem legatus Augusti pro praetore, anno 162 in orientem legatus Cappadociae missus est, ubi bellum contra Parthos praeparavit. Eo bello Artaxatam, urbem Armeniae expugnavit. Novo capite Cainopoli condita Statius eo bello grandaevus mortuus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 928-929


Antecessores:
Sextus Sulpicius Tertullus et Quintus Tineius Sacerdos Clemens
Consul
159
cum
Plautio Quintillo
Successores:
Appius Annius Atilius Bradua et Titus Clodius Vibius Varus