Apparitio Christi populo

E Vicipaedia


Alexandri Ivanov
Apparitio Christi populo. 1837–1857.
Oleum in lino. 540 × 750 cm.
(Pinacotheca Tretiakoviana Moscuae.)

Apparitio Christi populo est tabula picta Alexandri Ivanov, eius opus magnum.

De creatione[recensere | fontem recensere]

Anno 1834 Ivanov Apparitionem Christi resurrecti Mariae Magdalinae pinxit, opus suum non ignotum. Anno 1837 in Italia alteram apparitionem incepit; Iesum non uni, sed multis variisque hominibus apparentem depingere voluit. Viginti annos laboravit nec tabulam omnino perfecit. Circa 600 delineationes figurarum singularum notae sunt et duae operis totius.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Tabulae delineatio prima
Tabulae delineatio secunda
Caput Andreae Primi Vocati (delineatio)
Olea (fragmentum tabulae)

Ioannes Baptista, multos variosque homines in Iordanem baptizans, inopinate Iesum appropinquantem vidit et monstravit eum populo et dicit: ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi; hic est de quo dixi: post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat... etc. (Evangelium secundum Ioannem, 1:27-29; cf. Evangelium secundum Matthaeum, 3:1-17).

Ioannem Baptistam cum cruce stantem media tabula videmus; manus ad Iesum de parte montium descendentem attendit. A tergo Baptistae Ioannes apostolus capillo rutilo, post eum Petrus apostolus facie ad spectatores versa, post Petrum Andreas Primus Vocatus in pallio fusco, post Andream Nathanael apostolus veste veneta, quem Ivanov dubitantem nominabat. In laeva parte extrema tabulae senex et iuvenis baptizati ex aqua ascendunt; hos Ivanov Izrahel vetus (ante Christum) et Izrahel novum nominabat vel eos allegorice vitae renovationem monstrare explicabat. Sub figura senis in aqua ut in speculo effigiem vestis rubidae videre potes; imperfectum est opus Ivanovi, et cum figuram in veste rubida, quae loco senis steterat, pictor removerit et senem nudum pinxerit, effigies vestis in aqua oblita manet.

Sub manu Baptistae, crucem tenente, viator in petaso cum scipione sedet; huic figurae Ivanov vultus suos dedit. In media parte tabulae prae Ioannem dorsum senis sedentis et figura servi capillo nigro, in vultu cuius rudi, ut pictor dicebat, prima post multis annos spes nascitur. Senex supra servum qui pedibus suis stare nequit, dives est, qui a Christo se avertit. Pater et filius baptizati primi in dextra parte tabulae visi sunt.

In grege hominum dextrae partis tabulae Pharisaeos videre potes cum vultibus seriis et falsis, et post eos milites, sed non solum eos. Viri in veste fusco, e grege fere egredientis et ad Christum faciem advertentis, quem Ivanov proximum Christi nominabat, facies Nicolao Gogol pictoris amico similis est.

Alius magnus grex hominum longe in silva, ad Iesum cum spe veniens, inter folia arborum supra figuras Petri et Andrei pictus est (pusillae imagines sunt et interdum non observantur).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Замечательные полотна: книга для чтения по истории русской живописи XVIII–нач. XX веков : Сборник. Leninopoli 1962. (Russice)
  • Степанова С. С. Вокруг шедевра. «Явление Мессии» Александра Иванова: факты и мифы, «тайны» и научные проблемы // Актуальные проблемы теории и истории искусства: сб. науч. статей. Вып. 8. / Под ред. С. В. Мальцевой, Е. Ю. Станюкович-Денисовой, А. В. Захаровой. Petropoli 2018. С. 254—266. (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Apparitio Christi populo in Vicicommuniis