M. Gavius Apicius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Apicius

Frons "Apicii Coelii De opsoniis et condimentis" editionis a Martino Lister anno 1709 edita

Apicius, Marcus Gavius, ganeo et coquus, vixit saeculo 1 p. Chr.

Marcus Gavius Apicius notissimus ganeo Romanus scriptorque fuit antiquissimi libri de arte culinaria, cui nomen "de re coquinaria", qui redactione saeculi 3 vel 4 nobis traditus est. Tempore Tiberii Caesaris vixit. Quem Plinius Maior dicit "ad omne luxus ingenium natum" et "nepotum omnium altissimum gurgitem" fuisse (Nat. Hist. 9,66 & 10,133). Hoc eo manifestum est, quod phoenicopterorum linguarum saporem laudavit (Nat. Hist. 10, 133). Plinius etiam refert Apicium novam methodum invenisse porcos ficis saginandi, ut iecur eorum eximium saporem acciperet (Nat. Hist. 8, 209). Nomen autem "ficati" linguis Romanicis ut "fegato" (Ital.), "higado" (Hisp.), "foie" (Franc.) etc. ad nos pervenit. Seneca quidem in "De consolatione" (X, 9) narrat Apicium vitam veneno finivisse, cum sestertium millies in culinam coniecisset atque superfuturum sibi solummodo sestertium centies computavisset.

Seneca, in Consolatio ad Helviam, X, dixerat : « Scilicet minus beate uiuebat dictator noster qui Samnitium legatos audit cum uilissimum cibum in foco ipse manu sua uersaret -- illa qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iouis gremio reposuerat -- quam Apicius nostra memoria uixit, qui in ea urbe ex qua aliquando philosophi uelut corruptores iuuentutis abire iussi sunt scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit.' Cuius exitum nosse operae pretium est. 9. Cum sestertium milliens in culinam coniecisset, cum tot congiaria principum et ingens Capitolii uectigal singulis comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes suas tunc primum coactus inspexit: superfuturum sibi sestertium centiens computauit et uelut in ultima fame uicturus si in sestertio centiens uixisset, ueneno uitam finiuit. 10. Quanta luxuria erat cui centiens sestertium egestas fuit! i nunc et puta pecuniae modum ad rem pertinere, non animi. Sestertium centiens aliquis extimuit et quod alii uoto petunt ueneno fugit. Illi uero tam prauae mentis homini ultima potio saluberrima fuit: tunc uenena edebat bibebatque cum inmensis epulis non delectaretur tantum sed gloriaretur, cum uitia sua ostentaret, cum ciuitatem in luxuriam suam conuerteret, cum iuuentutem ad imitationem sui sollicitaret etiam sine malis exemplis per se docilem. »

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide M. Gavius Apicius apud Vicifontem.