Anticorpus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Anticorpus[1] est proteinum quod ad defensionem cellularum fit. Hoc proteinum tutatur cellulas ut animadvertatur organismus de rebus peregrinis corpus invadentibus. Quod conficit defensionem cellularum est molecula praestans rebus peregrinis appellata antigenum (anti-gen-, sive anticorporis genitor). Anticorpora, velut cetera proteina, transcribuntur a genis. anticorpus quodque adhaeret ad antigenum. Structura anticorporum est pervaria, propter structuram variam antigenorum. Eamobrem, sequentia genorum quae transcribunt anticorpora est varia non solum inter homines, sed etiam intra hominem ipsum. His in genis ratio mutationis est ita, ut ad defensionem cellulae sint decies centum milia anticorporum ut fortius quotquot antigena instent.

Anticorpora, quae etiam immunoglobuli appellantur, proteina quae per B-cellulas in systemate immunitatis creantur pro obsidione et annihilatione virorum, bacteriorum, vel parasitorum in cooperatione cum cellulis manducationis seu systemate complementi. Structura principalis eorum litteram Y imitatur, et e duobus proteinis constant, cum in typis IgM et IgA (vide infra) diversae moleculae anticorpus unum magnum forment. Plerumque genera anticorporum humanorum in quinque partes discissa sunt:

  • IgM: Prima anticorpora post infectionem. Maxima anticorpora sunt, quoniam quinque immunoglobuli unam moleculam magnam huius typi formant.
  • IgG: Abundantissima anticorpora in sanguine et fluido intercellulari. Structura eorum archetypica pro immunoglobulis est.
  • IgA: Anticorpora huius typi plerumque per epithelia emittuntur. Duo immunoglobuli unum anticorpus emissum formant, cum in sanguine hic typus modo solitarius exsistat.
  • IgE: Anticorpora huius typi reactiones allergicas efficiunt per emissionem mediatorum allergiae ex cellulis specialibus. Etiam defensionem contra parasitos efficiunt.
  • IgD: Anticorpora typi IgD plerumque ad membranam B-cellulae maturae exsistunt. Functio eorum in systemate immuntitatis ignota est.

Anticorpora inter se differunt in adnexione adversus diversa antigena. Causa est structura genetica, propter recombinationem geni immunoglobuli, quae peculiaris pro omni B-cellula est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Sofia: Editio medicina et physcultura.