Anna Hutchinsonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Anna Hutchinsonia in iudicio", illustratio Edwini Austin Abbey

Anna Hutchinsonia[1] (Anglice Anne Hutchinson, nata Anne Marbury anno 1591, mortua anno 1643) fuit suasrix Puritana, mater quindecim liberum, particeps in controversia antinomiana, quae novam Coloniam Sinus Massachusettensium ab anno 1636 ad annum 1638 quassavit. Opiniones religiosae eius valentes a clero Puritano constituto in regione Bostoniae dissederunt; populi favor eius schisma theologicum creavit, quod experimentum religiosum Puritanorum in Nova Anglia perditum iri videbatur. Ad extremum iudicata et condemnata est; tum cum multis adiutoribus suis eiecta est ex colonia.

Alfordiae in Lincolniensi comitatu Angliae nata, Anna fuit filia Francisci Marbury, ministri Anglicani et ludi magistri, qui ei disciplinam raram inter puellas illius temporis impertivit. In adulescentia Londinii vixit; se ibi matrimonio coniuncta est cum amico vetere ex Alfordia, Gulielmo Hutchinson. Novi mariti Alfordiam redierunt et in portu vicino Bostonia praedicatorem acrem Ioannem Cottonum sequi coeperunt. Postquam Cottonus anno 1633 emigrare coactus est, Hutchinsonii post annum cum undecim liberis secuti sunt, et post paulum in colonia crescenti Bostonia constituti sunt in Nova Anglia. Anna fuit obstetrix, requirentibus auxilium utilis, ac sententias suas religiosas libere aperiens. Mox mulieres domi suae hebdomadale accipiebat, de sermonibus recentibus commentarium dans. Hae conventus factae sunt sic gratiosae, ut conventus etiam viris offerre coeperit; in eo numero erat coloniae gubernator adolescens, Henricus Vane.

Sectatrix Cottoni, "foedus gratiae" (vide theologiam foederalem) sustinebat, quoniam accusabat ministros loci (praeter Cottonum et maritum sororis mariti Iohannem Wheelwright) "foederis operum" praedicandi. Postquam multi ministri de opinionibus Hutchinsoniae et sociorum eius questi sunt, erupit controversia antinomiana, post quam Hutchinsonia, iudicata et condemnata, eiecta est ex colonia. Consecutum est iudicium ecclesiasticum in quo excommunicata est. A conditore Providentiae Rogerio Williams confirmata, Hutchinsonia cum multis adiutoribus coloniam Portum Ostium statuit in regione quae postea Colonia Rhodensis Insulae et Deductionum Providentiae facta est. Post paucos annos maritus mortuus est, et minae Rhodensis Insulae a Massachusettensio subiciendae Hutchinsoniam coegerunt migrare omnino ultra potestatem Bostoniae in terras Batavorum, Novam Belgicam. Cum liberis ad celebrem lapidem regionis Split Rock se conlocavit, in loco qui postea fit Bronx, pars Novi Eboraci. Inter Europaeos et tribum Siwanoy erant multae contentiones. Mense Augusto anno 1643 Hutchinsonia cum quattuordecim ceteris ex domo suo ab Indis caesa est. Sola superstes fuit filia eius Susanna, novem annos nata, quae capta est.

Hutchinsonia est persona decretoria in auctu libertatis religionis in coloniis Anglicis Americae atque in historia ministrarum religionis. Ministrorum auctoritatem impugnavit, subiectionem mulierum in cultura coloniae Massachusettensii detegens. A Massachusettensio honorata est monumento ad Domum Civitatis Massachusettensiam, in quo "fortis libertatis civilis et tolerantiae religiosae fautrix" (a courageous exponent of civil liberty and religious toleration) appellatur. A multis pro bene aut secus consulto historiae colonicae Americae mulier clarissima habetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]