Amici cantores
Amici Cantores est Mediolanensis Associatio culturae ad musicam pertinens.
Historia[recensere]
Associatio culturae fuit, Mediolani sita, anno 1991 orta, cuius participes sunt: (a) chorus mixtus eodem nomine (iam pridem ortus) Amici Cantores, a cappella (sine instrumentis, vocibus tantum canens), et (b) coetus cantorum professionalium musicam Medii Aevi canentium, Stirps Iesse vocatus.
Chorus Amici Cantores ab initio (anno 1987) maxime polyphoniae saeculi sexti decimi studet, Stirps Iesse autem cantibus Gregorianis et Medii Aevi.
Chorus polyphonicus saepe (nonnullis aliis succedentibus), coetus cantorum professionalium semper, ab Henrico De Capitani gregorianista ducti sunt.
Mense Septembri 2010, chorum coeperunt ducere alternatim Stephanus Torelli e Robertus Paludetto.
Anno MMXII 2012 exeunte, Associatione iam deleta, chorus eodem nomine prosequitur activitates.
Discographia[recensere]
En selectio:
- 1996 - Epiphania Domini (Edizioni Paoline): Stirps Iesse
- 1997 - Noel (Edizioni Paoline): Amici Cantores
- 1997 - Missa de angelis (Edizioni Paoline): Stirps Iesse
- 1997 - Voci dal Medioevo - Il Natale nella liturgia ambrosiana (Allegato alla rivista Amadeus): Stirps Iesse
- 1998 - Natus est nobis (Edizioni Paoline): Stirps Iesse
- 2000 - Ioannis Salvatore Messa della Domenica (Glossa): Stirps Iesse
- 2009 - Jesu dulcis memoria - Canti gregoriani (Universal Music): Amici Cantores
- 2009 - Canto gregoriano (Edizioni Paoline): Stirps Iesse
- 2012 - Il canto degli Angeli" (Edizioni Paoline): Amici Cantores
Nexus[recensere]
- Domesticus associationis situs
- Scheda in situ Camt-am Centro attività musicali e teatrali autunno musicale
| Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes! |