Alphonsus IV (rex Lusitaniae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alphonsus IV

Alphonsus IV (Lusitanice: Afonso IV) septimus rex Lusitaniae fuit inter 1325 et 1357. Ille unicus uaronilis filius Dionisii regis et Sanctae Isabellae reginae erat, natus anno 1291. Cum iuuenis erat, Alphonsus contra patrem suum pugnauit, quia Dionisium dicunt praeferre illegitimum filium Alphonsum Sancium; Isabella regina pugnae semper euitauit. Tum, cum Dionisius mortuus est, anno 1325, Alphonsus Lusitanorum rex factus est nomine Alphonso IV. In matrimonium duxit Beatricem Castellae Alphonsus rex et octo filios habuerunt. De agricultura leges fecit is rex, temporibus Nigrae Paestis, ut agri laborati essent, sed etiam cum filiae suae marito, Alphonso XI Castellae, contra Mauros exercitus pugnauit ad Salatum flumen, anno 1340. Per id, cognomen "Fortis" ei datus est. Per homicidium filii sui Petri concubinae (Lusitanice: Inês de Castro) Alphonsus etiam celeber est. Alphonsus mortuus est in Olisipone, in qua uiuebat.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!