Aloysius Jougan

E Vicipaedia
Aloysius Jougan.

Ladislaus Aloysius vulgo Władysław Alojzy Jougan fuit presbyter Catholicus ritus Romani, canonicus, Polonus, qui praesertim tamquam auctor lexici Latino-Polonici etiam hodie usitatissimi memoratur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Tarnopoli die 14 Maii 1855. Ordinem presbyteratus accepit Leopoli die 31 Iulii 1878, ubi anno 1888 laurea doctorali theologica insignitus fuit. Anno 1902, professoris Universitatis Leopolitanae dignitate potitus est; annis 1906 et 1907 etiam decanus ordinis theologici fuit.[1]

Iam anno 1908 rude donatus est; annis inter 1908 et 1930 iudiciis de rebus nuptiarum assistebat. In multis sodalitatibus Catholicis Leopolitanis fuit. Itaque eum in praesidio acceperunt Consociatio auxilii reciproci sacerdotalis necnon organizatio fabrorum Skała. Moderator et scriptor foliorum factus est, inter quae "Gazeta Kościelna", "Wiadomości Kościelne," et "Tygodnik Katolicki". Symbolae, recensiones, relationes eius legi potuerunt, etiam in periodicis quae inscribebantur "Przegląd Powszechny", "Ateneum Kapłański" et "Szkole".

Mortuus est die 21 Octobris 1942, forsitan in carcere nazistico, sed de hoc non constat.[2]

Lexicon Latino-Polonicum[recensere | fontem recensere]

Anno 1938, lexicon Latinitatis ecclesiasticae (Latino-Polonicum scilicet) publici iuris fecit, iuxta lexicon Alberti Sleumer praeparatum, circiter 27 milia lexematum continens, quorum tamen quattuor milia circiter in lexico Sleumeriano non inveniuntur.[3] Lexicon Jouganianum scholasticum quinquies reimpressum est:

  • Słownik kościelny łacińsko-polski: Wedle tekstu kilku słowników a przeważnie Alberta Sleumera spolszczył, ułożył i uzup. Alojzy Jougan (Leopoli 1938). OCLC 833591422
  • Editio secunda (1948) OCLC 644416061
  • Editio tertia (1958) OCLC 830239664
  • Editio quarta (Varsoviae 1992) ISBN 83-85706-00-3, OCLC 749390449
  • Editio quinta (Sandomiriae 2013) ISBN 83-257-0542-6, OCLC 848219391
  • Editio sexta (Sandomiriae 2021) ISBN 978-83-257-0542-8

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stanislaus Łoza (1939), Czy wiesz kto to jest? Uzupełnienia i sprostowania. Varsoviae.
  2. Liber albus: Martyrologium duchowieństwa—Polska: Jougan, Władysław Alojzy (pagina interretialis paroeciae Sancti Sigismundi in oppido Słomczyn archidioeceseos Varsoviensis).
  3. Aloysius Jougan (1938), Słownik kościelny łacińsko-polski (Leopoli [Praefatio.])