Latinitas nondum censa

Almug

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Almug[1] seu Algum[2] est lignum in libris Biblicis refertum. Libri I Regum et II Chronicorum hunc lignum in templum Salomonicum aedificandum adhiberi asseverant, quod (secundum librum I Regum) e regione Ophir nactum est.

Quidam ligno Accadice elammakku appellato appropinquant, quod Assyrii e montibus Syriae septentrionalis obtinebant.[3] Gulielmus Albright autem, orthographiam algum praeferens, eandem rem ac Acaciam arabicam dicit.[4] Versio Nova Vulgata, almug verbis "ligna thyina" reddens, eandem rem ac Tetraclinem articulatam facit.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liber I Regum 10.11-12
  2. Liber II Chronicorum 9.10-11
  3. Greenfield et Mayerhofer (1967) p. 87
  4. Albright (1921) p. 145
  5. Textus: [1] [2]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • W. F. Albright, "Ivory and Apes of Ophir" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 37 (1921) pp. 144-145
  • Walter Eugene Clark, "The Sandalwood and Peacocks of Ophir" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 36 (1920) pp. 103-119
  • J. C. Greenfield, M. Mayrhofer, "The 'Almuggim/'Algummim Problem Re-examined" in Hebräische Wortforschung: Festschrift zum 80. Geburtstag von W. Baumgartner (Lugduni Batavorum, 1967. Vetus Testamentum, supplementa 16) pp. 83-89