Ophir

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Ophir (Hebraice אוֹפִיר) est regio in Biblia saepius laudata. In libro I Regum (fortasse saeculo V a.C.n. compositum) asseveratur regem Salomonem ad eam regionem e novo portu Asiongaber a se aedificato naves mercatorias misisse et ex ea aurum lignumque almug et gemmas pretiosas recepisse[1] (quid autem contra haec dederit non liquet). Postea narratur regem Iudae Iosaphat "naves Tharsis" confecisse ut in Ophir navigarent aurumque reportarent "et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber".[2] Capitulo 13 libri Isaiae (aetate incerta in hoc opere inserto) homo "rarior ac aurum ex Ophir" praedictus est; talia de auro ex Ophir et in libris Psalmorum et Iob reperiuntur.[3] A scriptore librorum Chronicorum (fortasse saeculo IV seu III a.C.n.) additur regem David morientem filio Salomone aurum ex Ophir nactum dedisse ut templum construeret;[4] naves etiam quae aurum ex Ophir regi Salomoni reportaverint a rege Hiram datas esse.[5] Ex ostraco saeculi VIII a.C.n. discimus "aurum ex Ophir" iam eo aevo famosum fuisse.[6]

Nomen "Ophir" et in libro Genesi reperitur; ibi Ophir inter filios Iectan enumeratur e stirpe Sem.[7] Regionem igitur Ophir nonnulli eruditi in Arabia meridionali collocant, unde mercatura rerum pretiosarum ad Mesopotamiam et Syriam iam ante compositionem librorum respectivorum, accurate saeculo fere VIII a.C.n., incepisse creditur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liber I Regum 9.28, 10.11
  2. Liber I Regum 22.48
  3. Liber Isaiae 13.12; Liber Psalmorum 45.9; Liber Iob 22.24, 28.16
  4. Liber I Chronicorum 29.4
  5. Liber II Chronicorum 8.18
  6. B. Maisler, "Two Hebrew ostraca from Tell Qasile" in Journal of Near Eastern Studies vol. 10 (1951) pp. 265-267
  7. Liber Genesis 10.29

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ophir in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • "Ophir" in Jewish Encyclopedia (Novi Eboraci: Funk & Wagnalls, 1901-1906) textus
  • "Ophir" in The New Schaff-Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge (Novi Eboraci, 1908-1914) Index
  • W. F. Albright, "Ivory and Apes of Ophir" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 37 (1921) pp. 144-145
  • Walter Eugene Clark, "The Sandalwood and Peacocks of Ophir" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 36 (1920) pp. 103-119