Alienora Roosevelt
Anna Alienora Roosevelt (nata die 11 Octobris 1884 Novi Eboraci – ibidem mortua die 7 Novembris 1962) Franklini D. Roosevelt uxor, trigesimi secundi praesidis Civitatum Foederatarum Americae, fuit ergo a die 4 Martii 1933 usque ad diem 12 Aprilis 1945 prima reipublicae domina.
Vita [recensere]
Alienora, Annae Livingston Ludlow Hall et Elliott Roosevelt fratri praesidis Civitatum Foederatarum Americae Theodori Roosevelt filia, iuvenis matre patreque orbata est, nam anno 1892 propter diphteriam mater et anno 1894 pater, immodico potionum alcoholicorum usui indulgente, perierunt.
Die 17 Martii 1905 Alienora Franklino D. Roosevelt cum ea longinqua cognatione coniuncto nupsit. Alienora et Franklinus sex filios genuerunt. Est una auctorium Universae Iurum Humanorum Declarationis.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Alienoram Roosevelt spectant. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
