Aemilius De Bono

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aemilius De Bono

Aemilius De Bono (natus in Cassano d'Adda die 19 Martii 1866; supplicio affectus est in Veronae die 11 Ianuarii 1944) fuit miles et politicorum peritus Italicus aetate Fascistica.

Die 25 Iulii 1943, post quam civitates alligatae exercitum in litore siculo exposuerant et hanc insulam celeriter ceperant, Magnum Consilium Fascismi, Aemilio De Bono consentiente, Beniti Mussolini imperium abrogavit.

Cum die 8 Septembris 1943 a Germanis Mussolini ut ducem Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est, De Bono comprehensus est et, iussu Mussolini qui preces filiae pro viro suo repudiavit, post iudicium Veronae die 11 Ianuarii 1944 supplicio affectus est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!