Aeluroscalabotes felinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aeluroscalabotes felinus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Reptilia
Ordo: Squamata
Subordo: Scleroglossa
Infraordo: Gekkota
Familia: Gekkonidae
Subfamilia: Aeluroscalabotinae
Genus: Aeluroscalabotes
Species: A. felinus
Binomen
Aeluroscalabotes felinus
Günther, 1864
Synonyma

Pentadactylus felinus
Pentadactylus borneensis
Pentadactylus dorsalis
Aelurosaurus felinus
Aelurosaurus dorsalis
Aeluroscalabotes longicaudatus
Aeluroscalabotes dorsalis

Aeluroscalabotes felinus est species familiae Gekkonidarum, in Indonesia, Malaesia, Singapura, Thailandia endemica. Haec est sola Aeluroscalabotis generis species, et solum subfamiliae Aeluroscalabotinarum genus. Felinus usitate appellatur, quia dormiens se caudá, quasi felis, involvere solet.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Corpus Aeluroscalabotis felinae est tenue, colore usitate ferrugineum, maculis albis in superficie, et pannus albus sub mentum et aliquando sub ventrem..

Aeluroscabotes felinus

Mores[recensere | fontem recensere]

Aeluroscalabotes felinus est semiarborealis, et habitationes frigidas, humidas, montanas in silvis pluvialibus diligit. Praecipue nocturnus et insectivorus, permultis generibus insectorum vescitur.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Species a nonnullis biologis descripta est. Sunt duae subspecies agnitae:

De speciei possessione domestica[recensere | fontem recensere]

Aeluroscalabotes felinus est vulgo bestiola domestica exquisita habita, sed difficile venum invenienda et speciminum inopiá et difficultate eius nutriendi et curarum necesse praestandarum, ac saepe parasitis infecta est.

Conservationis status[recensere | fontem recensere]

Numerus Aeluroscalabotum felinorum ignoratur, sed distributione non communis putatur. Ei non est proprius conservationis status, Thailandia excepta, ubi conlectio exportatioque vetantur.

Notae[recensere | fontem recensere]


Avis Haec stipula ad reptile spectat. Amplifica, si potes!