Acidum desoxyribonucleicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Duplex helix.

Acidum desoxyribonucleicum (DNA vel ADN), aliquando tessera vitae appellatum, est materia in qua informatio genetica conservatur et profertur. DNA in nucleis cellularum omnium animalium et plantarum contingit. Structura chemica DNA a Iacobo Watson et Francisco Crick anno 1953 inventa est.

Nomina et structura[recensere | fontem recensere]

Acidum desoxyribonucleicum.
RNA et DNA inter se comparata.

Acidum nucleicum est compositum organicum quod Ioannes Fredericus Miescher a nucleis leucocytorum anno 1871 segregavit, quod sic nominatur, quia in nucleis cellularum oritur. Id est polymerum partium nomine nucleotida.

Sunt duo acidi nucleici species: DNA (desoxyribonucleicum acidum) et RNA (ribonucleicum acidum), quae magnopere factispeciebus? discrepant. Unumquodque nucleotidum e base nitrogenata componitur, spina saccharinale et radicali phosphate proveniente ex acido phosphorico (H3PO4). Ambo casibus, phosphas duo coniungit nucleotida aut per carbonium tertium aut per quintum, quamobrem si in una catenae extremitate carbo quintus est liber, necesse est in altera extremitate tertium carbonum esse liberum. Attamen spinae acidi DNA constant in saccharo desoxyriboso, spinae RNA in saccharo riboso. Bases nitrogenatae oriuntur e purina (adeninium et guaninium), vel e pyramidina (DNA, thyminium et cytosinium; RNA, uracilium et cytosinium). Huius modi bases a vinculis hydrogenicis iunguntur. Inter cytosinium et guaninium sunt duo vincula hydrogenica, sed inter adeninium et thyminium sunt tria. Ob has varationes, molecula RNA ex singulo filo longo simplici constat, cum DNA ex duobus filis forma duplicium helicarum constet.

Functiones DNA[recensere | fontem recensere]

Sunt duae acidi desoxyribonucleici officia:

  • conservatio, duplicatio, et variatio (i.e., evolutio) informationis geneticae speciei uniuscuiusque
  • productio proteinorum, quae in duobus rationibus transcriptionis et translationis constat

Reduplicatio materiae geneticae[recensere | fontem recensere]

Acidi desoxyribonucleici reduplicatio

Quod ad informationes geneticas propagandas pertinet, reduplicatio DNA in statu metaphasis contigit, et sic fit: enzymum cui nomen est DNA-polymerase, in initio helicam acidi desoxyribonucleici dividit. Postea nucleotida attrahuntur ad DNA quod nunc ex singula serie compositum est, et per vincula hydrogenica helicae formantur.

Transcriptio DNA in RNA et translatio in proteina[recensere | fontem recensere]

Omnes cellulae proteinis utuntur ad sua officia bene gerenda et ad se perpetuandum. Facultas proteinas fabricandi in duabus partibus consistit:

  • transciptio, qua DNA in acidum ribonucleicum (RNA) convertitur
  • translatio, qua RNA in proteinum convertitur.

Transciptio in RNA est primus gradus per quem informationes geneticae in proteinis transferantur. RNA in cellularum nucleo contingit, et in ribosomatibus. In nucleo transcriptio, DNA in RNA maxime accidit, sed etiam in mitochondriis et in chloroplastis.

Plurimum translationis RNA in proteinam in ribosomate, particula plasmatica in cellula biologica, perficitur. Ribosomata sunt omnia divisa in partes duas, quae sunt maior atque minor subunitates.

Sunt variae formae RNA: mRNA, quod ribonucleicum nuntians est et in nucleo nascitur, informationem geneticam ad ribosomata ferens. Littera m in contractione vocabuli missaticum stat; missaticum vicissim ex voce missum provenit. tRNA est acidum ribonucleicum transferens, quod in translatione genetica acidum aminicum fert. rRNA est pars ribosomatum, quae ex proteinis rRNA constant. rRNA, sicut omnes species RNA, transcriptione fit. Pro tempore nucleolis conditur. Deinde recipit proteinum, finguntque ribonucleotida, quae in cytoplasmate formant ribosomata.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus extern[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Acidum desoxyribonucleicum spectant.


biochemia Haec stipula ad biochemiam spectat. Amplifica, si potes!
genetica Haec stipula ad geneticam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png