Latinitas bona

Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff
Ulrich von Wilamowitz-Moellendorff
Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff
Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff anno circiter 1900
Natus 22 Decembris 1848
Marcovii
Obiit 25 Septembris 1931
Berolini


Enno Fridericus Vicardus Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff, qui anno 1848 die 22 mensis Decembris Marcovii natus obiit Berolini anno 1931 die 25 mensis Septembris, erat philologus Germanus inter litterarum humaniorum imperitos eo praesertim nobilis, quod illum Friderici Nietzsche librum De tragoedia ex afflatu artis musicae nata conscriptum vehementissime vituperavit. Vilamovicius auctoribus Graecis et Homero quidem investigando operam dedit maximam.

De vita eius[recensere | fontem recensere]

Vilamovicius ex gente olim Sarmatica, eo vero tempore in Germanorum nobilitate numeranda in Posnania provincia regni Prussici ruri natus est. Altera pars nominis eius Slavonica, altera Germanica est, ut cuius avus anno 1813 a Vicardo de Moellendorff duce Prussico adoptatus esset. Quae cum ita essent, Vilamovicius in Porta schola clarissima eruditus inter annum 1867 et 1869 in universitate Bonnensi, tum Berolini litteris studuit, ubi anno 1870 ad gradum doctoris philosophiae promotus est. Bello autem eodem anno Prussis a Gallorum imperatore illato stipendia meruit, donec inde ab anno 1871 studiis peregrinationibusque in Italiam Graeciamque multis denuo incubuit. Itaque, cum anno 1874 Berolini se habilitavisset, anno 1876 Gryphiswaldiam in cathedram litterarum humaniorum vocatus est. Unde anno 1883 Goettingam profectus professor ordinarius et decanus factus operibus doctis et laboriosis tantam sibi gloriam comparavit, ut anno 1897 philologus illustrissimus Berolinensem in universitatem reverteretur. Ibidem anno 1914 bello per totum orbem terrarum exarso non modo viros doctos commovit multos, ut declarationem illam professorum imperii Germanici ederent, sed sub manifesto etiam illo nonaginta trium virorum nomen suum subscripsit. Eadem in urbe sene mortuo Moellendorpii (velut Pistrinacii, quod oppidulum his temporibus Vymyslovicium nominatum in Cuiavia Pomeranica provincia Poloniae situm est) in monumento gentili cineres eius iuxta urnam Mariae uxoris cenotaphiumque Tychonis filii sepultae sunt, quorum hic anno 1914 in pugna ad Iohannopolim facta, illa, quae filia erat Theodori Mommsen, anno 1936 obiit.

Opera praecipua[recensere | fontem recensere]

  • Studia Homerica (anno 1884)
  • Prolegomena ad tragoediam Graecam (anno 1907)
  • De Iliade et Homero (anno 1916)
  • De poetis post Alexandrum qui fuerunt Graecis (anno 1924)