Latinitas nondum censa

Academia Publica Educationis Altaica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Academia Publica Educationis Altaica Šukšiniana (Russice Алтайская государственная академия образования имени В. М. Шукшина, Altajskaja gosudarstvennaja akademija obrazovanija imeni V. M. Šukšina) sita est Bisci, in Russia.

Anno 1939 condita, ad annum 2000 erat institutum paedagogicum. Ab anno 2001 fuit universitas, et ab anno 2001 in honorem clari scriptoris, actoris et moderatoris cinematographici Russici Sovietici nomine Basilius Macarii filius Šukšin (Russice: Василий Макарович Шукшин, Vasilij Makarovič Šukšin; 19291974) nominatur. Anno 2010 Universitas Paedagogica Publica Biscensis Šukšiniana (Russice Бийский педагогический государственный университет имени В. М. Шукшина, Bijskij pedagogičeskij gosudarstvennyj universitet imeni V. M. Šukšina) renominata est Academia Publica Educationis Altaica Šukšiniana.

Academiae Publicae Educationis Altaicae sunt facultates:

  • historiae et iuris;
  • linguarum alienarum;
  • musicale-paedagogica;
  • paedagogica;
  • philologica;
  • physico-mathematica;
  • picto-graphica;
  • praeparationis ad studium in universitate;
  • professionium additionalium paedagogicarum;
  • psychologica;
  • scientiae naturalis et geographiae;
  • technologiae et educationis professionale-paedagogicae.