Absolutivus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Absolutivus est grammaticalis linguarum ergativarum casus, quo notatur

  • obiectum verbi transitivi
  • subiectum verbi intransitivi (verbi obiecto carentis).

Exemplum Vasconicae linguae:

Puer venit (verbum puer est subiectum verbi intransitivi):
mutila etorri da - Mutil ('puer') desinentiam absolutivi -a habet, quod verbum obiecto caret.
Magister puerum videt (verbum puer est obiectum verbi transitivi):
Irakasleak mutila ikusi du - Verbum Irakasleak ('magister') est subiectum verbi transitivi, itaque ergativo -(a)k notatur, cum verbum mutil ('puer'), quippe quod sit obiectum, absolutivo -a notetur.