30 Februarii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

In calendario Gregoriano Februarius 28 aut 29 dies habet, sed ter in historia in aliquibus nationibus 30 dies habuit.

Suecia (quae tunc etiam Finniam comprehendit) quaesivit mutare ab calendario Iuliano ad calendarium Gregorianum, in 1700 incipiens, bisextos per 40 annos omittens. Propterea 1700 non annus bisextilis fuit in Suecia, sed contra consilium et 1704 et 1708 anni bisextiles fuerunt. Calendarium Sueciae tunc erat unus dies prae calendario Iuliano ac decem dies pone calendarium Gregorianum. Confusio deminuta fuit quando in 1712 duo bisexti additi sunt; in hoc anno 30 Februarii affuit, qui 29 Februarii Iulianae et 11 Martii Gregorianae respondit. Suecia mutata est finaliter ad calendarium Gregorianum in 1753.

Anno 1929, Unio Sovietica calendarium revolutionarium introducta est, in quo toti menses 30 dies habuerunt et 5 aut 6 dies quae manent feriae sine mense erat. Propterea in 1930 et 1931 30 Februarii habuit, sed in 1932 longitudo mensium restituta fuit.


29 Februarii1 Martii
30 Ianuarii30 Martii
Index dierum