Mola mola

E Vicipaedia

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Tetraodontiformes 
Familia : Molidae 
Genus : Mola 
Species : M. mola 
Mola mola 
(Linnaeus, 1758)  
Conservationis status

Mola mola est species piscium osseorum omnium marium gravissima, inter 247 et 1000 chiliogramma ponderis, aquarum tropicarum et temperatarum indigena. Speciem capitis et caudae piscis vulgaris coniunctorum praebet, et corpus est lateraliter planum. Tam procerae quam longae possunt esse, pinnis dorsalibus et ventralibus extensis.

Molae molae praesertim medusas ("pulmones marinos") edunt, sed propter paupertatem huius victus magnam quantitatem consumunt ad magnitudinem suam crescendam et servandam. Feminae multa ova simul pariunt, usque ad trecentas milliones, plus quam ullum aliud vertebratum.[3] Suboles iuveniles Molarum molarum similes sunt Tetraodontidarum, quae habent magnas pinnas pectorales, pinnam caudalem, ac spinas corporales, proprietatum non propriarum molarum adultarum.

Molae adultae paucos praedatores naturales habent, praeter otariinas, orcinos, ac selachimorpha. Inter homines nonnullarum regionum molae cuppedia ducentur, ut in Iaponia, Corea, ac Taivania. In Unione autem Europaea venditio omnium piscium et fructuum piscariorum familiae Molidarum prohibetur.[4] Molae etiam saepe in retibus piscatoriis imprudenter capiuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Mola mola". ICUN .
  2. Kyodo (19 November 2015). "IUCN Red List of threatened species includes ocean sunfish". The Japan Times .
  3. Freedman, J. A., & Noakes, D. L. G. (2002) Why are there no really big bony fishes?
  4. "Regulation (EC) No 853/2004 of the European Parliament and of the Council of 29 April 2004 laying down specific hygiene rules for food of animal origin". Eur-lex.europa.eu 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Molam molam spectant.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • FishBase • Fossilworks • INPN France