Jump to content

Zygaenidae

E Vicipaedia
Zygaena trifolii

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Apoditrysia 
Superfamilia : Zygaenoidea 
Familia : Zygaenidae 
Latreille, 1809
Larva colores monitionis monstrat.
Zygaena carniolica
Pollanisus viridipulverulentus, in plurimo Australiae (et Tasmania temperata) endemicus.

Zygaenidae[1] sunt familia papilionum. Plurimae sunt tropicae, sed multae nihilominus in regionibus temperatis habitant. Sunt circa mille species, quarum nonnullae in variis linguis vulgaribus ex numero macularum in alis adultorum appellantur.

Quadraginta tres zygaenidarum Australianarum species ad tribum Artoninos subfamiliae Procridinarum pertinent. Sola species non endemica in Australia est Palmartona catoxantha, pestis Asiana Meridio-Orientalis.[2]

Zygaenidae usitate interdiu volitant, lente trepidantes. Eis sunt antennae aliquantulum claviformes, colores "metallici," et saepe praestantes maculae rubrae vel flavae. Colores vividi praedatores monent hos papiliones esse iniucundos quia cyanidum hydrogeni (HCN) per omnes vitae stationes continent. Eae, dissimiles plurimorum insectorum quibus sunt talia toxina?, glucosida? ex Loto comeso adipiscuntur, quibus se defendentes utuntur.[3] Possunt autem HCN efficere, et in circumiectu qui plantis HCN-efficientibus caret id ipsae synthesizant.?[4] Eis sunt multiplices imitationis in his toxinis conditi.[5]

Larvae sunt pingues et aliquando planae. Carnosa thoracis extensio caput contegit. Plurimae plantis herbaceis vescuntur, sed aliquae in arboribus vescuntur. Larvis duarum subfamiliarum, Chalcosiinarum et Zygaeninarum, sunt foramina in quibus cyanidum coacervant, quod se defendentes guttis exsudant.[6]

Taxa selecta

[recensere | fontem recensere]

Genera incertae sedis sunt:

Pestes sunt:

Decem species in Britanniarum Regno habitant:

Species Africanae sunt:

Species exstinctae sunt:

Nexus interni

  1. Multae Anglice sunt burnet moths, forester moths, forester, et smoky moths.
  2. G. M. Tarmann, "Zygaenid moths of Australia: A revision of the Australian Zygaenidae," apud CAB Abstracts.
  3. The Lepidoptera: Form, function and diversity (Oxoniae: Oxford University Press).
  4. "Plants and Predators Pick Same Poison."
  5. C. M. Naumann, G. M. Tarmann, et W. G. Tremewan, The Western Palaearctic Zygaenidae. (Apollo Books, 1999).
  6. O. Niehuis, S. H. Yen, C. M. Naumann, et B. Misof (2006), "Higher phylogeny of zygaenid moths (Insecta: Lepidoptera) inferred from nuclear and mitochondrial sequence data and the evolution of larval cuticular cavities for chemical defence," Molecular Phylogenetics and Evolution 39(3): 812–829.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Zygaenidas spectant.
Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!