Zemirot

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Zemirot vel z'mirot (Hebraice זמירות ; Iudaeogermanice zmiros ; Hebraice biblice z'miroth ; singularis zemer et z'mer) sunt hymni Iudaici, usitate Hebraice vel Aramaice, sed aliquando Iudaeogermanice vel Iudaeohispanice, canti. Iudaei notissimos zemirot circa mensam per Shabbat et dies festos Iudaicos canere solent. In nonnullis libri precum Iudaicarum (siddur) editionibus, vocabula horum hymnorum sub primas preces (kiddush) cuiusque cenae inscribuntur. Alia zemirot sunt generalia, canique possunt per quamlibet cenam vel aliud tempus sacrum.

Verba multorum zemirot de poematibus a variis Medii Aevi rabbinis et sapientibus compositis deducuntur. Alia zemirot sunt cantus populares sine auctore, qui a saeculo ad saeculum traditi sunt. Verba plerumque res Shabbat vel proprii diei festi celebrati vehementius dicunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!