Jump to content

Yat

E Vicipaedia
Personae Vic & Nat'ly, a Bunny Matthews pictore loci excogitatae, sunt quae nonnulli Yats appellare possunt.
Seymore D. Fair, mascot publicum Expositionis Mundanae Ludovicianae 1984, Novae Aureliae habitae. Nomen a Yat deductum est, praecipue a pronuntiatione imminuta locutionis See More of the Fair ('Vide plus nundinarum').

Yat est dialectos Anglica in usu in Regione Nova Aurelia Maiore. Nomen homines dicit qui sono et dialecto Yat Novae Aureliae omnem per urbem loquuntur. Nomen venit ex usu communi inter eos, salutationis Where y'at? ('Ubi es?'), generis rogandi How are you? ('Quomodo es?')[1]Apud dialectum Yat, Francica Ludoviciana et lingua Anglica Americana Meridiana multo valent, praecipue lingua Anglica Americana Meridiana antiqua, atque gratia linguarum Europaearum ab advenis ad urbem allatarum. Portus urbanus sicut Nova Aurelia et Urbs Novum Eboracum (de burgo circumiacente) ortum effecerunt dialectorum similium cum ambae urbes multos advenas Europaeos saeculo undevicensimo attraxerunt. Eventus dialectos similes produxit quae sonos miscent ex lingua Hibernica, lingua Theodisca, lingua Italiana, et sermonibus multorum aliorum advenarum, quae cum dialecto loci ad novam varietatem creandam mixtae sunt.[2]

Cum nomen Yat usitate extremis dialecti Novae Aureliae varietatibus adhibeatur, nomen locutores Yat in nonnullis regionibus urbis et interioribus Novae Aureliae suburbiis in Ludoviciana certe dicitur. Yat, quamquam lingua Regionis Nonae[3] habetur, una ex multis subdialectis Novae Aureliae in usu per urbem manet.

Who Dat? est irrisus plerumque cum dialecto Yat conectus, ad iuvandos Sanctos Novae Aureliae, lusores harpasto Americano, clamatus. Omnis cantus est Who dat? Who dat? Who dat say dey gonna beat dem Saints? ('Quis est? Quis est? Quis est qui dicit se Sanctos victurum esse?'). Fautores Sanctorum Who Dat Nation ('Natio Quis Est') una appellantur.

  1. Cf. https://thelatinlibrary.com/bible/genesis.shtml#3, v.9: "Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?"
  2. Ben Trawick-Smith, "On the Hunt for the New Orleans Yat," Dialect Blog, 1 Septembris 2011.
  3. https://en.wikipedia.org/wiki/9th_Ward_of_New_Orleans

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]