Yale Glee Club

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Concentus Yale Glee Club in Woolsey Hall

Yale Glee Club (fortasse 'Sodalitas Carminum Laetorum Yalensis') est chorus discipulorum marum et feminarum Universitatis Yalensis, qui, anno 1861 conditus, est tertius a veterrimo chorus universitarius Civitatum Foederatarum, post Harvard Glee Club, anno 1848 conditum, et University of Michigan Men's Glee Club, anno 1859 conditum. Yale Glee Club per annum scholasticum in concentibus in Novo Portu canit, et saepe mense Ianuario atque Iunio perigrinationes per Civitates Foederatas forasque facit.

Primum solum voces mares comprehendebat, sed anno 1970, postquam tota universitas mulieres accipere coepit, Glee Club quoque cantricibus apertus est. Inter cantores Glee Club postea praeclaros fuerunt Carolus Ives et Cole Porter, quorum ambo carmina Yalensia composuerunt.

Postquam primus professor consiliarius electus est, directores chori fuerunt septem:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]