Harvard Glee Club

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sanders Theatre, dextra parte aedificii Curiae Memorialis in Universitate Harvardiana, est locus multorum sodalitatis concentuum.

Harvard Glee Club (fortasse 'Sodalitas Carminum Laetorum Harvardiana') est grex choralis vocum marium sexaginta in Universitate Harvardiana constitutus. Qui, ex memoria sodalitatum carminum laetorum Anglicorum et Americanorum anno 1858 conditum, est veterrimus chorus universitarius in Civitatibus Foederatis exstans.[1] Glee Club est unus ex Choris Holdenianis Universitatis Harvardianae, quorum alii sunt Societas Choralis Radcliffiensis, vocum omnino feminearum, et Collegium Musicum Harvardianum-Radcliffiense, vocum mixtarum. Omnes greges tres ab Andrea Clark, Directore Actionum Choralium, ducuntur.

Harvard Glee Club, diu magni momenti in re praesenti Bostoniae Massachusettae, saepe cum Orchestra Symphonica Bostoniensi et aliis gregibus agit, sed hoc momentum annis recentioribus imminutum est. Nihilominus, ob plus quam octoginta itinera verna in variis Civitatum Foederatarum regionibus et perfunctiones in caerimoniis Kennedy Center Honors et in The Unanswered Question, serie acroasium Leonardi Bernstein populo grata, Harvard Glee Club famam per civitatem collegit; itinera circiter orbem terrarum famam additam excitaverunt. Aliquot homines notabiles sodales Glee Club fuerunt cum scholares Harvardiani essent, et nonnulli compositores saeculorum vicensimi et vicensimi unius opera gregi dicaverunt.

Sodalitas condita et progressus[recensere | fontem recensere]

Harvard Glee Club anno 1858 a scholaribus ad canenda carmina laeta et carmina partium conditum est. Grex usque ad finem saeculi undevicensimi parvus mansit, cum incrementum numerorum et maior fama in campo sodalitati facultatem dedit ut ut magna in musica spectaret. Anno 1919, Archibaldum T. "Doc" Davison, choragum universitatis in Templo Memoriali, invitavit ut pro conductore esset. Anno 1921, sodalitas fecit suum primum iter Europaeanum, quod, quamquam non primum tale iter a grege collegiali factum, hactenus fuit latissimum. Sodalitas a gubernatione Francica rite invitata est, et iter a diariis in Civitatibus Foederatis et Europa relata est.[2] Iter multa opera elicuit plane pro sodalitate composita a Dario Milhaud, Francisco Poulenc, Gustavo Holst, et aliis.[3] A "Doc" Davison ducta, sodalitas et Societas Choralis Radcliffienses factae sunt dilecti Orchestrae Symphonicae Bostoniensis chori, cum qua sodalitas orbes phonographicos saepe impressit. Eorum impressio operae La Damnation de Faust Grand Prix du Disc abstulit, et eorum impressio Requiem Mozartiani, memoriae Ioannis F. Kennedy (olim Praesidis Civitatum Foederatarum alumnique Collegii Harvardiani) dicata, nominationem praemii Grammy accepit.[3] Coniunctio cum OSB donec Tanglewood Festival Chorus crearetur duravit; ambo greges per occasionem cum OSB iam canunt.

Postquam Doc Davison in otium venit, Harvard Glee Club solum quinque conductores habuit: G. Wallace "Woody" Woodworth, qui professor Harvardianus gregem a 1933 ad 1958 duxit; Elliot Forbes, etiam professor et Beethovenianorum eruditus, ab 1958 ad 1970, qui sodalitatem per longum iter circum tellurem anno 1961 duxit[4]; F. John Adams, ab 1970 ad 1978; Jameson N. Marvin, ab 1978 ad 2010; et Andreas G. Clark usque ad praesens. Jameson Marvin duce, sodalitas multa itinera fecit, et in congressibus Societatis Directorum Choralium Americanae cecinit, per invitationes solum per rationem auditionis caecae oblatae. Nuperrime, sodalitas cecinit in conventibus regionalibus Pittsburgi anno 2002 et Bostoniae anno 2004 in quodam conventu nationali Angelopoli anno 2005. Concentus a Marvin ducti populo gratissimi fuerunt, per rempublicam et circum tellurem.[5]

Alumni notabiles[recensere | fontem recensere]

Musici[recensere | fontem recensere]

Nonnulli sodales et conductores adiutores duces musicae Americanae facti sunt, compositoribus, directoribus choralibus, et administratoribus orchestrarum haud exceptis. Inter alumnos sodalitatis qui amplos cursus musicos habuerunt sunt:

Alii[recensere | fontem recensere]

Praeterea, nonnulli alumni sodalitatis amplos praeter musicam universitariam cursus habuerunt. Inter quos:

Compositores qui opera sodalitati dicaverunt[recensere | fontem recensere]

Res magni momenti in thesauro sodalitatis est musica hodierna: societas opera nova diutissime mandavit, atque contributiones a compositoribus maioribus tantummodo accepit, quorum nonnulli infra perscribuntur, cum titulo operis; pagina titularis cuiusque operis prolati opus sodalitati dedicat:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. President & Fellows of Harvard College, "Student Organizations: Harvard Glee Club.
  2. "Invites Harvard Glee Club," The New York Times (Novi Eboraci), 22 Decembris 1922.
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 Bernard Kreger, "Harvard Glee Club (Men's Choir)," www.bach-cantatas.com (situs Bach Cantatas).
  4. "11 Awarded Honorary Degrees," The Harvard University Gazette (Cantabrigiae), 5 Iunii 2003.
  5. Tim Page, "Harvard Singers, The New York Times, 24 Martii 1986.
  6. Paul Wittke, Virgil Thomson: Vignettes of his Life and Times (The Virgil Thomson Foundation).
  7. Geoffrey Norris, "I owe my knowledge of music to the Harvard Glee Club," The Telegraph of London 29 Decembris 2005.
  8. 8.0 8.1 Mark Feeney et Edgar Driscoll Jr, Laudatio Elliot Forbes, The Boston Globe, 13 Ianuarii 2006.
  9. "Composer Irving Fine is Subject of New Publication," News from the Library of Congress (Vasingtoniae: Bibliotheca Congressionalis), 17 Februarii 2006.
  10. American Arts Alliance Board of Directors, (American Arts Alliance).
  11. De Roberto Isaacs,
  12. Bernard Trainor et Warren Weaver, "Washington Talk," The New York Times, 29 Aprilis 1988.
  13. "School House to White House: The Education of the Presidents, Prologue: Quarterly of the National Archives and Records Administration.
  14. "Theodore Roosevelt Study Guide, Spark Notes.
  15. Vergilius Thomson in Bibliotheca interretiali, library.newmusicusa.org (Novi Eboraci).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Forbes, Elliot. 1972. A History of Music at Harvard to 1972. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Bernstein, Leonard. 2006. The Unanswered Question: Six Talks at Harvard. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]