Xylopolis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Xylopolis[1] (Anglice Boise [ˈbɔɪsi][2]) est caput et urbs frequentissima Idahi, civitatis Civitatum Foederatarum, et Adae Comitatus sedes, ad Xylopolim Flumen in Idaho meridiano et occidentali sita. Numerus incolarum in censu anni 2010 fuit 205 671, nonagensimus nonus in Civitatibus Foederatis; numerus anno 2016 aestimatus est 223 154.[3]

Media urbs, autumno 2013.
Homines Xylopoli flumini innatant.
Via praecipua anno 1911.

Traditur dux Francophonus, viride flumine viso obstupefactus, clamavisse "Les bois! les bois!" ("Silvas! silvas!"), et nomen aptum habitum est. Nomen autem potius ex quibusdam Canadensibus Francogallicis deduci potest, hominibus montanis qui hac in regione annis 1820 laborabant. Silvosa Fluminis Xylopolis valles, in alto deserto posita, locus conspicuus fiebatur, quasi oasis populis plena, quam la rivière boisée appellabant, 'fluvium silvosum' significans.[4]

Sententia urbana est Bene Res Gesta Periculi Energiae (Energy Peril Success).

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis in nomine dioecesis videri potest.
  2. "About Boise". Cityofboise.org .
  3. Population Estimate, U.S. Census. "Annual Estimates of the Resident Population: April 1, 2010 to July 1, 2016" .
  4. "The name "Boise"". IdahoHistory.net. 2010-07-07 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Xylopolim spectant.