Latinitas bona

Wielen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Wielen
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 52°33′0″N 6°43′0″E
Numerus incolarum: 530
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 23.06 chiliometrum quadratum, 23.09 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Twenterand, Hardenberg

Tabula aut despectus

Wielen: situs

Wielen est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Wielen est praeterea pars communis generalis Uelsen. Ad Wielen etiam vici Balderhaar, Striepe atque Vennebrügge pertinent. Wielen commune est, quod maxime in Saxonia Inferiore ad occidentem spectat et ad fines Nederlandiae situm est. Circa 300 incolae etiam cives Nederlandiae sunt[1].

Historia[recensere | fontem recensere]

Wielen vicus post Bellum triginta annorum non plus quam quattuor mansiones habuit[2] et ut regio tota usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Wielen ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Wielen cum aliis communibus se ad commune generale Uelsen coniunxit. Magister civium Wielen annis 1991 - 2011 Gerhard Plöns fuit, tum ei Gerhardus Plöns successit[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wielen spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]