Jump to content

Wernerus Münch

E Vicipaedia
Wernerus Münch

Wernerus (vulgo: Werner) Münch (natus 25 Septembris 1940 Bottrop) vir publicus Germaniae et est et diu sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) fuit.

Münch rebus politicis historiae sociologiae studebat et anno 1970 probationem accepit. Anno 1974 doctor promotus est et Vechtae universitatis docuit. Ab anno 1978 professor universitatis Osnabrugae studiorum socialium fuit. Post cursum honorum consiliarius societatis Theodiscae Ferroviariae Bruxellis, tum administerii aerarii publici Bulgariae erat. Nunc et consiliarus in Atropatene est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Münch sodalis CDU annis 1984 - 1990 legatus Parlamenti Europaei erat. Anno 1990 administer aerarii publici novae terrae foederalis Saxoniae-Anhaltini nominatus est a Gerhardo Gies (CDU) praeside ministrorum. 4 Iulii 1991 eius Münch eius successor creatus est, cum Gies legatos senatus terrae criminis allatis minatus esset, ut ab honore se recederent. Duos annos post - 28 Novembris 1993 - Münch ipse se recedere coactus est, quod ei praemia maiora administri obiciebantur. Sed haec crimina postea falsa fuisse nota sunt. Februario 2009 Münch CDU reliquit, quod Angelae Merkel praesidis factionis vituperavit, cum ea Ioannem Paulum II papam reprehendisset atque consilia christiana adipisci non studeret.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Wernerus Münch spectant.
Praesides Ministrorum Saxoniae-Anhaltini