Wang Yi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Wang Yi
Res apud Vicidata repertae:
Wang Yi: imago
Nativitas: 19 Octobris 1953; Pechinum
Patria: Res publica popularis Sinarum

Officium

Officium: Foreign Minister of the People's Republic of China, Minister of the Taiwan Affairs Office of the State Council, Legatus
Munus: Politicus, Legatus

Consociatio

Memoria

Laurae: Order "Danaker"

Wang Yi seu litteris Sinicis 王毅 (Pechini natus die 8 Octobris 1953) est politicus rei publicae popularis Sinarum.

Iuvenis ab anno 1969 octo annos in Serica boreo-orientali in exercitu constructionis laboravit. In urbe natali reditus linguae Iaponensi apud universitatem studiorum internationalium Pechinensem studuit. Deinde apud sectionem Asiaticam ministerii a rebus externis operam dedit, sed ab anno 1989 usque in 1994 Tokium missus est iuxta legationem Sinensem. Brevius temporis spatium universitatem Georgiopolitanam, longius universitatem rerum externarum Sinensem frequentavit. Minister vicarius a rebus externis Asiaticis a mense Februario 2001 meruit, omnium ministrorum vicariorum iuvenissimus. Mox a mense Septembri 2004 legatus rei publicae popularis Sinarum iuxta regimen Iaponense, sed a Iunio 2008 rector dicasterii rerum Taiwanensium factus est. Die 16 Martii 2013 minister a rebus externis creatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum rei publicae popularis Sinarum