Walden

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina titularis editionis primae (1854).

Walden, liber ab Henrico Davide Thoreau, transcendentalista Neoanglico scriptus et primum nomine Walden; or, Life in the Woods ('Walden; sive Vita Silvestris') prolatus, est congregatio considerationum de vita in circumiectis naturalibus simpliciter acta.[1] Opus est declaratio libertatis privatae, experimentum sociale, navigatio inventionis spiritualis, satura, et itinerarium fiduciae sui.[2] Liber, anno 1854 primum editus, experientias Thoreauanas duos annos, duos menses, duos dies in casa narrat quam iuxta Walden Stagnum aedificaverat, in agro silvestri a Radulpho Waldo Emerson amico et fautore possesso, prope Concordiam in Massachusetta sito. Argumentum autem tempus in annum singulum comprimit, quattuorque tempora praeterientia ad repraesendum progressum humanum adhibens.

Walden Stagnum, latissime in capitulo "The Ponds" ('de stagnis') narratum.
Monumentum et exemplar casae Thoreauanae prope Walden.
Acervus lapidum locum casae anno 1908 repraesentat.
Locus casae, 2010.

Thoreau, se in natura immerso, speravit ut obiectivam societatis intellegentiam per contemplationem acciperet. Simplice vivere et satisfactio sui fuerunt alii fines Thoreauani, et omne propositum a philosophia transcendentali motum est, una ex materiis maximi momenti aevi romantici Americani. Ut auctor in commentariis enodavit, sua casa non in desertis, sed ad extremum oppidum stetit, duo fere milia passuum a domicilio familiari.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Henry David Thoreau, Henry David Thoreau.
  2. Henry David Thoreau, Henry David Thoreau : A Week on the Concord and Merrimack Rivers / Walden / The Maine Woods / Cape Cod (Library of America, ISBN 0-940450-27-5).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Walden apud Vicifontem.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Walden spectant.