Chirurgus castrensis

E Vicipaedia

Chirurgus castrensis[1] sive tonsor imperatorius[2] medicinae peritus fuit, qui milites vulneratos curabat. Laborantibus e saeculo XVIII breve saltem tirocinium medicum praescribebatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Chirurgus castrensis

Stricte est distinguendum inter tonsores imperatorios et medicos, qui in universitate studuerant. Namque illi a laicis in morbis medendis et dentibus tractandis eruditi erant, e.g. a tonsoribus, a fabris necnon a carnificibus anatomiae peritis, qui in equuleo? hominum cruciatorum reactiones bene cognoverant. Ipsi tonsores artificium alumnis suis tradebant.

In copiarum hierarchia instituti et in professione sua aestimati fuerunt prima vice apud landsknectos, ut videtur. Ecce res quae eis saepe faciendae erant: venaesectio et ventosarum adhibitio, vulnerum purificatio, sphaerularum mortiferarum extractio, artuum reintegratio, amputatio. Si autem milites extra expeditiones vulnerati essent, hi chirurgis castrensibus pro tractatione medicinali duplex pretium solvere debebant.

Tonsor imperatorius Germanicus in bello Germano-Francico in Alsatia curans

Anno 1774 in libro chirurgis castrensibus erudiendis plangebatur de pessimo tirocinio et stultitia tonsorum in exercitibus laboraturorum: nonnullos ne litteras quidem scirent. Ex anno 1750 generatim promotio militaris hominum, qui eruditionem academicam habuerant, facilior reddita est. Ex anno 1850 autem divisio inter medicos castrenses et medicos generales in scholis superioribus abolita est.[3] In Europa orientali autem et nostris diebus specialiter medici castrenses instruuntur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Simone Trieder: Feldscher, Kratzer, Beutler. Vergangene Arbeitswelten (= Mitteldeutsche Kulturhistorische Hefte 15). Hasenverlag, Salinis Saxonicis 2009, ISBN 978-3-939468-20-2.
  • Conrad Brunner: Die Verwundeten in den Kriegen der alten Eidgenossenschaft. Geschichte des Heeressanitätswesens und der Kriegschirurgie in schweizerischen Landen vom Anfang der Eidgenossenschaft bis zum Jahre 1798. Laupp, Tubingae 1903
  • Nicolai Guleke: Kriegschirurgie und Kriegschirurgen im Wandel der Zeiten., Ienae 1945.
  • Ralf Vollmuth: Die sanitätsdienstliche Versorgung in den Landsknechtsheeren des ausgehenden Mittelalters und der frühen Neuzeit. Probleme und Lösungsansätze (= Würzburger medizinhistorische Forschungen. Bd. 51). Königshausen und Neumann, Würzburg 1991, ISBN 3-88479-800-6
  • Peter Kolmsee: Unter dem Zeichen des Äskulap. Eine Einführung in die Geschichte des Militärsanitätswesens von den frühesten Anfängen bis zum Ende des Ersten Weltkrieges. Beiträge Wehrmedizin und Wehrpharmazie, Bd. 11. Beta Verlag, Bonnae 1997, ISBN 3-927603-14-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Chirurgos castrenses spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Albert Sleumer: Deutsch-kirchenlateinisches Worterbuch, editio tertia, Dümmler, Bonna 1962, p. 75
  2. Descriptio muneris lingua Latina in Panoplia, libro opificum Hartmanni Schopper (1568)
  3. Hilde-Marie Groß, Gundolf Keil (ed.): ‚Wiltu die wunde wol bewarn‘. Ein Leitfaden feldärztlicher Notversorgung aus dem spätmittelalterlichen Schlesien. In: Fachprosaforschung - Grenzüberschreitungen 2/3, 2006/07, p. 113–134.

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!