Vladimirus Bechterev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vladimirus Bechterev
Владимир Бехтерев
Vladimirus Bechterev
Natus 1 Februarii 1857
in vico Sorali gubernii Viatcensis Imperii Russici
Obiit 24 Decembris 1927
Moscuae

Vladimirus Michaelis filius Bechterev (Russice: Владимир Михайлович Бехтерев, tr. Vladimir Michajlovič Bechterev; 1 Februarii 185724 Decembris 1927) erat neuropathologus, psychiater, psychologus, physiologus et morphologus systematis nervosi Russicus ac Sovieticus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Vladimirus Bechterev natus est 20 Ianuarii (1 Februarii Calendarii Gregoriani) anno 1857 in vico Sorali gubernii Viatcensis Imperii Russici. Ab anno 1873 in Academia Medico-Chirurgica, Petropoli locata, studebat. Cum bellum inter Russia et Imperium Ottomanicum anno 1877 inceptum est, Bechterev factus est voluntarius catervae militaris sanitariae, milibus vulneratis Russicis Bulgaricisque adiuvabat. Post finem belli, anno 1878 studium suum in Academia Medico-Chirurgica complevit. Anno 1881, recepit gradum doctoris medicinae.

Annis 18841885, Bechterev in laboratoriis clinicisque Franciae, Germaniae, etc., laborabat. Annis 18851893 erat praefectus cathedrae psychiatriae Universitatis Casanensis, ibi anno 1886 laboratorium psychophysiologicum (primum in Russia) condidit. Initio decennii 190 opinatus est creationem, ut systema unitum scientiarum neurologicarum creandum esset. Anno 1892, Bechterev factus est conditor et praeses Sodalitatis Casanensis Neuropathologorum et Psychiatrum. Anno 1893, fundavit ephemeridem nomine Nuntius Neurologicus («Неврологический вестник»), prima periodica Russica de neurologia.

Ab anno 1893 ad annum 1913 Vladimirus Bechterev erat professor Petropolitanae Academiae Militaris Medicae, ab anno 1897 etiam erat professor Instituti Medici Feminini. Annis 18931898 publicavit opus suum, summas explorationis anatomiae systematis nervosi centralis exponente. Annis 19031907 sua Fundamenta doctrinae de functionibus cerebri («Основы учения о функциях мозга»), septem volumina habentia, in lucem edidit.

In clinico laborans, Bechterev plus 170 explorationes scientificas praeparavit. Fuit descriptor primus multarum formationium anatomicarum cerebri et medullae spinalis. Certos morbos neurologicos et plus 15 reflexus primo descripsit. Novos methodos curationis morborum elaboravit. Morbus Bechterevi [1] (spondylarthrosis ancylopoetica) et mixtura Bechterevi [2] in eius honorem nominantur.

Vladimirus Bechterev opinatus est, ut processus physiologici essent causas rerum psychicarum, et extremo saeculo XIX–initio saeculo XX “psychologiam obiectivam” (reflexologiam) creavit. Reflexus in correlatione cum fontibus primigeniis reactionis studens, argumentatus est, ut activitas psychica solum in nexu cum impulsibus extraneis tractanda esset. Annis 19071910 opus nomine Psychologia obiectiva («Объективная психология») et anno 1917 Fundamenta generalia reflexologiae hominis («Общие основы рефлексологии человека») publicavit.

Bechterev est auctor plus 560 operum scientificorum.

Ille fuit conditor et praefectus primus Instituti Psychoneurologici (anno 1908 conditi et nunc in honorem psychiatris huius vocati) atque Instituti Studii Cerebri et Activitatis Psychicae (anno 1918 fundati).

Vladimirus Bechterev mortuus est 24 Decembris anno 1927 Moscuae.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Отечественная история: энциклопедия: в 5 т.: / т. 1: А – Д/ Редкол.: В.Л. Янин (гл. ред.) и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 1994. – ISBN 5-85270-049-5, ISBN 5-85270-076-2 (т. 1) (Russice)
  • Морозов Г.В., Ромасенко В.А. Невропатология и психиатрия. – М.: Медгиз, 1958. (Russice)