Vinum Anicianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vinum Anicianum anno 160 a.C.n. consule L. Anicio Gallo diffusum est. Eo aevo nomina "generum" sive terrarum Italicarum unde vina venerunt non iam nota sunt; vina enim huius anni sub sola appellatione consulis recognita sunt. Cicero in Bruto de vino huius anni ex agro Falerno proventum sic anno 55 a.C.n. loquitur, mentione insuper vini Opimiani insuper facta:

Si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut Opimium aut Anicium consulem quaerat -- "Atqui hae notae sunt optumae!" Credo; sed nimia vetustas nec habet eam, quam quaerimus, suavitatem nec est iam sane tolerabilis: num igitur, qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? Minime; sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de musto ac lacu fervidam orationem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam. Ipse enim Thucydides, si posterius fuisset, multo maturior fuisset et mitior (Cicero, Brutus 287-288).

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.