Villa Schulenburgensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Villa Schulenburgensis (Theodisce: Haus Schulenburg) domus quaedam est Gerapoli in Germania, quae ipsa artificium momenti maximi ab architecto Flandrensi Henrico van de Velde confectum habetur. Sita est in via Straße des Friedens nr 120. Cuius possessores Margarita et Volker Kielstein palmam de monumentis protegendis Thuringiensibus anni 2012 tulerunt villa hortisque salvatis.

Villa Schulenburgensis Gerapolis, hodie museum

Historia[recensere | fontem recensere]

Domnus van de Velde initio saeculi XX numerari potest inter Europae inclutissimos designatores conceptoresque. Res novas classicismo saeculo XIX vigenti opposuit, ad quod attribuerunt etiam motiones culturales Bruxellarum, Parisiorum, Londinii necnon artes Iaponica Americanaque. Ideis suis propugnator motionis illustrissimae, quae Bauhaus vocatur, factus est.

Annis 1913 et 1914 adumbrationes fecit villae, quam homo industriosus Paulus Schulenburg (anno 1871 in America natus) strui iusserat. Domus tempori suo valde antecellebat quoad elementa constructionis modernissima; ipsa postea apud fautores motionis Bauhaus et Artis decorativae, quae vocatur, inveniebantur. Post mortem institoris Schulenburg filii villam in partes duas separaverunt, ut scalae centrales et lacunae superiores ad lumen intus conducendum auferrentur. Annis ab 1949 ad 1990 ibidem schola specialis medicinalis sarta et tecta servabatur: auditoria, laboratoria, habitacula discipulis oblata novas mutationes exigebant.

Salvatio[recensere | fontem recensere]

Complexus omnis in elencho protegendorum aedificiorum positus est. Annis ab 1997 ad 2013 restaurationes largae factae sunt. Refecta sunt domus centralis, domus lateralis, area interior, horti et solaria xystique necnon plantatio originalis. Scalae centrales denuo aedi redditae sunt ut et atrium sinens lux mediam in domum intret. Conclavium parietes tecta originalia (e.g. tapetia, opera albaria) in coloribus antiquis receperunt. Suppellectiles, quoad fieri potuit, etiam revenerunt! Quae in fabrica Vimariensis H. Scheidemantel productae erant.

Annis 1919 et 1920 Henrico van de Velde in areis circum iacentibus horticulturam instituere in animo erat in territorio 11.400 metrorum quadratorum. Sunto ibi domus hortulani, stagnum nymphaearum, plura tepidaria et aquae salientes. Paulus Schulenburg tunc collectionem orchidacearum totius Germaniae maximam habuit. Sed iam anno 1937 tepidaria propter rentabilitatem pessimam ablata et areae venditae sunt. Ibi, in area 4.000 metrorum quadratorum circiter, haud procul a domu ipsa, hospitium meritorium aegrorum ministris dicatum construxerunt anno 1965, trium tabulatorum et longitudinis 60 metrorum. Ad hoc implendum aquae salientes pulcherrimae sacrificatae sunt. Stagnum nymphaearum non ante annum 1999 barbaro modo abdiderunt, cum territorium restans in favorem trium singularum casarum divideretur.

Hieme anni 2013 convictus aegrorum ministrarum, quippe qui usu inde ab anno 2001 caruisset, demolitus est. Topographia omnis nostris diebus reconstruitur ichnographiis historicis iuvantibus.

Museum de architecto Belgico[recensere | fontem recensere]

Aedificio principali museum est, quod lingua vernacula "Henry van de Velde Museum" appellatur. Ibi collectio amplissima librorum affabre ab Henrico van de Velde et Thilone Schoder confectorum necnon libri a summo motionis Bauhaus ligatore Otone Dorfner Vimariensi admirari possunt. Artifices varii Henrico van de Velde familiares etiam honorantur ut e.g. fictores Constantinus Meunier et Richardus Engelmann, graphici Valtarus Klemm, Ludovicus von Hofmann, Maximilianus Thalmann. Silendus non est artifex concretus Maximilianus Bill. Figlina e civitate Thuringiensi Bürgel (Caroli Gebauer, Valtari Gebauer, Caroli Fischer) sive supellectiles fisco factae a civitate Tannroda apud Bad Berka optime testimonium perhibent de gravitudine Henrici van de Velde in inspirandis artificibus Thuringiensibus.

Ad hoc veniunt imagines coniugum Hildae Linzen-Gebhardt et Henrici Linzen, Vimariensium. Qui Vimariae educati annis 1920 et 1930 multa artificia fabricaverant pro familia firmaque Schulenburgensium.

Usus varius[recensere | fontem recensere]

Natura ambiens domus Schulenburgensis invitat res diversas celebratum - seu matrimonia seu concentus seu congressus seu praelectiones seu festa privata. Scaena spectaculis cabareticis et concentibus musicae iazzicae patet. Loci 70 spectatu audituve venientibus cedi possunt. Viridarium amputationes diversas passum etiam hodie sufficit peragere diversos eventus sollemnes sive exponere artefacta sculpta.

Fons[recensere | fontem recensere]

Folium plictile de domo et museo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Haus Schulenburg spectant.