Vigornia

Locus: 52°11′28″N 2°13′14″W
Numerus incolarum: 101 891
Zona horaria: UTC
Situs interretialis
Nomen officiale: Worcester
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Vigornia,[1] Anglice Worcester, est urbs Angliae, caput comitatus Vigorniensis, sedes episcopi ecclesiae Anglicanae. Centrum Vigorniae in ripa meridionali Sabrinae situm est, et turris Cathedralis Vigorniae super urbem veterem stat.
Royal Worcester Porcelain, Lea & Perrins Worcester Sauce (salsa Vigorniae confecta), Universitas Vigorniae, et "Berrows Worcester Journal", sive ut dicitur Diarium vetustissimum in orbe terrarum, Vigorniae condita sunt. Anno 1651, Proelium Vigorniae ultima pugna in Bello Civili fuit, et in eius cursu exercitus Oliveri Cromwelli Regem Carolum II vicit.

Nomen Anglosaxonicum huius urbis on Weogorna ceastre legitur (Latine eiusdem aevi "Wigorna civitas") e nomine populi qui regionem circumiacentem Weogorena leage tenebant vel tenuerant.[2]
Historia
[recensere | fontem recensere]Praehistoria et antiquitas
[recensere | fontem recensere]Erat in tempore Neolithico via commercii prope Vigorniam, quae postea Ryknild Street facta est. Locum vadum praefuit; flumen aestuarium erat. Romani carbonem ligni e silvis utentes fornacibus ad creandum opus fictile usi sunt. Primo saeculo, castra parva aedificata sint. Fossae defensivae in ripa orientali effossae sunt, sed non est aliud testimonium quod innuat Romanos fossis in castris usos esse.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z); III p613
- ↑ "Worcester" in Eilert Ekwall, The Concise Oxford Dictionary of English Place-Names (4a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1960); Anglo-Saxon Charters S 180.. "Weogorena-leage ... has not survived on modern maps, though it can be inferred that it described a cleared area of the Wiogorna, the Celtic tribal name from which the place-name Worcester also derives": #Tinti (2017)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A concise history and description of the city and cathedral of Worcester. Vigorniae: T. Eaton, 1829 Textus apud Internet Archive
- Francesca Tinti, Sustaining Belief: The Church of Worcester from c.870 to c.1100. Londinii: Routledge, 2017 (Fragmenta apud Google Books)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 52°11′28″N 2°13′14″W • GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vigorniam spectant. |
![]() |