Vicus Spadanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Casinum iuxta Aquas Spadanas
"Vicus Spadanus" anno 1647 pictus

Vicus Spadanus[1] sive Aquae Luvienses Tungrorum[2], vulgo Spa, est commune et urbs in circulo Viroviacensis provinciae Leodicensis iacens in Belgia; incolas fere 10 500 habet. Hic est secunda Circuitus Franciae 2010 statio.

Aquae Spadanae est nomen ipsium aquarum inter medicos adhibitum.[3]

Thermae[recensere | fontem recensere]

Vicus Spadanus, ob aquas chalybeatas iam aevo medio notissimus, nomen vulgare dedit et aliis quibusdam thermis late cognitis, inter quas Harrogate (the English Spaw, ita anno 1596 agnominata) et Aquis Sulis (Bath Spa, cognomen a societatibus ferroviariis usitatum). Idem nomen in lingua Anglica hodie significat "urbs causa aquarum frequentata". Aquae minerales hic oriundae late sub appellatione Spa venditantur.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Qui thermas Spadanas frequentaverint

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Vicus Spadanus": vide imaginem nostram
  2. Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1325
  3. "Venio nunc ad aquas Spadanas, quarum vires plurimum extulit Spadacrenes auctor" (p. 126 apud Google Books) "si istud Gas nequeat eructari, aquae Spadanae manent sospites, medendo aptae" (p. 24 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ivan Dethier, "Spa rendez-vous de l'Europe" in J. Stiennon, R. Lejeune, edd., La Wallonie, le pays et les hommes vol. 2 (Bruxellis: La Renaissance du Livre, 1978) pp. 103-110

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquas Spadanas spectant (Spa, Spa, Belgium).