Nathaniel Newnham-Davis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Nathaniel Newnham-Davis
Res apud Vicidata repertae:
Nathaniel Newnham-Davis: imago
Nativitas: 6 Novembris 1854;
Obitus: 28 Maii 1917;

Officium

Munus: diurnarius

Nathaniel Newnham-Davis (Londinii natus die 6 Novembris 1854; ibidem die 28 Maii 1917 mortuus), filius architecti Henrici Newnham Davis (1826-1873), fuit dux militum et postea diurnarius. Subsignatione Lieut.-Col. Newnham-Davis a gradu suo militari adepta, praecipue de re coquinaria scripsit.

Nathaniel Newnham-Davis, The Transvaal Under The Queen (1900): involumen

Alumnus fuit scholae Harroviensis. Pedester regimenti regii Cantii orientalis[en] acceptus, equester nihilominus in Africa Australi missus est dum bellum Britanno-Zuluanum[en] saeviebat. Deinde in Malaya et Serica militavit, denuoque in India, ubi tres annos inter inquisitores militares Simlae in urbe meruit. Londinii anno 1894 reditus apud libellos Sporting Times et Man of the World operam dedit. Eodem tempore fabulas scaenicas composuit partesque rarius egit. Lady Madcap comoedia musicalis, quam cum compositore Paulo Rubens anno 1904 Londinii docuit, histrionibus Adriana Augarde et Georgio Huntley, etiam Novi Eboraci et in Australia celebrabatur.

Nathaniel Newnham-Davis, The Gourmet's Guide to Europe (1903): titulus

Scripta ephemera de re cibaria, quae sub titulo "responsoris gastronomici" diario Pall Mall Gazette edere sinebat, postea in libros congessit ubi, cenis quibus participaverat memoratis, qualitates popinarum Londiniensium Europaearumque ad usum peregrinatorum ganeonumque aestimavit. De his libris recensor quidam haud infeliciter ait:

He is not of a domestic turn. The people of the gay world he affects breakfast at a café, lunch at a club, dine in the palm room, or the ivory room, or the gold room of a 'swell' hotel. They think a good deal about what they eat, and talk more about that than they think about anything ("Domestica indoles eo abest: inquilini enim circulorum laetissimorum, quem frequentat, ientant in cafearia, apud collegium prandent, in triclinio palmario elephantinove aureove cenant lauti cuiusdam deversorii. Multum meditant de cibis quos sumunt, de quibus plura loquuntur quam de ulla re meditant").[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Scripta[recensere | fontem recensere]

Imago inscripta quam Augustus Escoffier Nathanieli Newnham-Davis anno 1913 misit (The Gourmet's Guide to London [1914] ad paginam 24)
Libri de re cibaria
  • 1899 : Dinners and Diners: where and how to dine in London. Londinii: Grant Richards Textus apud Internet Archive
  • 1903 (cum Algernon Bastard) : The Gourmet's Guide to Europe. Londinii: Grant Richards Textus apud Internet Archive
    • 1908 : 2a ed., auctore singulo Textus apud Internet Archive
    • 1911 : 3a ed., auctore singulo Textus apud Internet Archive
  • 1914 : The Gourmet's Guide to London. Londinii: Grant Richards Textus apud Internet Archive; Novi Eboraci: Brentano's Textus apud Project Gutenberg
Libri de re militari
  • 1899 : Military Dialogues. Londinii: Sands & Co.
  • 1900 : Military Dialogues: on “active service”. Londinii: Sands & Co.
  • 1900 : The Transvaal Under The Queen. Londinii: Sands & Co.
Fabulae scaenicae
  • 1900 : A Charitable Bequest: a comedietta. Londinii: Samuel French
  • 1904 (cum Paul A. Rubens) : Lady Madcap
Mythistoriae
  • 1896 : Three Men and a God, and other stories. Londinii: Downey & Co.
  • 1898 : Jadoo. Londinii: Downey & Co.
  • 1899 : “Baby” Wilkinson's V.C., and other stories. Londinii: Downey & Co.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]