Jump to content

Via commercii

E Vicipaedia

Via commercii est rete logisticum quod series itinerum et stationum pro commercio oneris transporati adhibitarum videtur. Ut bona ad mercatus remotos attingant, singula via commerci arterias longinquitatis continere potest, quae nonnullis aliorum itinerum retibus minoribus vicissim conecti possunt. Inter exempla insignia erat Via Sucini, quae pro tuto commercii spatiorum longorum rete erat.[1] Viae maritimae secundum vias condimentorum Aevo Medio magni momenti factae sunt; civitates, ut huic viae potenti moderentur, eorem copias militares adhibuerunt.[2] Aevo Medio, Hansa et societates similes commoda mercatorum defendere cogitabat, unde institutiones commercii magni momenti factae sunt.[3]

Temporibus hodiernis coeptis, commercium a maioribus Mundi Veteris viis ad vias recentiores inter hodiernas civitates nationales commutatum est. Hoc commercium aliquando factum est sine usitata negotiorum tutela et secundum internationalia commercii liberi foedera, quae bona commercii fines civitatum angustiis laxioribus transire sivit.[4] Nova temporum hodiernorum vectura transportationem tuborum atque commercium quod ferrivias, automobilia, aerolineasque onerarias adhibet comprehendit.

Nexus interni

  1. Burns 2003: 213.
  2. Donkin 2003:169.
  3. Dollinger 1999: 62.
  4. "free trade; The Columbia Encyclopedia, Sixth Edition. 2001–05."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hindley, Brian (2004). Trade Liberalization in Aviation Services: Can the Doha Round Free Flight?. American Enterprise Institute. ISBN 0-8447-7171-6 
Roman road system. 2002 
wagon train. 2002 
canal. 2002 
roads and highways. 2002 
automotive industry. 2002 
truck. 2002 
canals and inland waterways. 2002 
pipeline. 2002 

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad viam commercii spectant (Trade route, Trade routes).