Vers de la mort

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vers de la mort (scil. "Versus de morte") est carmen Francogallice anno fere 1193 ab Helinando Frigidimontis scriptum. Ei qui de morte futura in hoc carmine nominatim praemonentur idem sunt qui de consanguinitate Philippi regis et Ingeburgis Daniae in concilio Compendii die 4 Novembris 1193 falso iuraverant.[1] Imprimis monentur Philippus rex ipse avunculusque Guillelmus Campaniensis, cardinalis legatus et archiepiscopus Remensis, et iuxta eum papa Celestinus III qui statuta huius concilii recepit:

Mors, qui venis de mors de pomme,
Primes en femme et puis en homme,
Qui baz le siecle comme toile,
Va moi saluer la grant Romme,
Qui de rongier a droit se nomme,
Car les os ronge e le cuir poile,
Et fet a simonïaus voile
De chardenal et d'apostoile ...
Car son legat vent por estoile![2] (Vers de la mort 13.1-11)

("Mors quae e pomi morsu venit primo mulieris, secundo viri, mors quae mundum sicut pannum caedit, i salutem dare magnae Romae, recte a rodere nuncupatae quod ossa rodit et cutem scabit et simoniacis velam cardinaliciam sive apostolicam facit ... quod legatum suum pro stella vendit.") Versibus insequentibus episcopi Philippus Bellovacensis (L'evesque cui je aim tant "episcopus quem tam amo": 16.2), Stephanus Noviomensis et Henricus Aurelianensis (Salue deus evesques miens Qui sont de Noion et d'Orliens "Salvere iube episcopos meos duos Noviomensem et Aurelianensem": 17.4-5), Reginaldus Carnotensis et Rotrocus Catalaunensis necnon Ludovicus comes Blesensis (Chartres et Chaalons et Blois Salue por les Tibaudois Loëis, Renaut[3] et Rotrout: 18.4-6) praemonentur. Hi tres Tibaudois "Theobaldenses" nuncupantur quia nepotes sunt Theobaldi IV Blesensis. Mox regibus duobus Mors a poëta mittitur, qui sunt, si res recte interpretatur, Philippus et Valdemarus Danorum rex, Ingeburgis pater (20). Poëta autem neque de Ingeburge ipsa neque de matrimonio refert.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Paden (1980) pp. 674-680
  2. Estoile ("stella") ob stellam in novis nummis Philippi regis, anno 1185 Ambianis incussis, monstratam: ita Paden (1980) p. 676 nota 38
  3. "Renaut": libri ms. "Tibaut" per dittographiam. Vide Wulff et Walberg (1905) p. xiv
  4. Paden (1980) p. 677 nota 41; sed Philippo et Ricardo rege Angliae secundum Wulff et Walberg (1905)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
  • F. Wulff, E. Walberg, edd., Les vers de la mort par Hélinand, moine de Froidmont. Lutetiae: Firmin Didot, 1905 Textus apud archive.org
  • Stephan Cosacchi, Makabertanz: der Totentanz in Kunst, Poesie und Brauchtum des Mittelalters (Meisenheim am Glan, 1965) pp. 68-110 (Francogallice, Theodisce)
  • Stephen Dörr, Karin Zimmermann, "Die Heidelberger Fragmente der Vers de la Mort" in Zeitschrift für französische Sprache und Literatur vol. 117 (2007) pp. 113-132
  • William D. Paden, Jr., "The Verses on Death by Hélinant de Froidmont" in Allegorica vol. 3 (1978) pp. 63-103 (Anglice)
  • Michel Boyer, Monique Santucci, interprr., Helinand de Froidmont, Les vers de la mort. Lutetiae: Champion, 1983
Philologica et critica
  • Stephan Cosacchi, Makabertanz: der Totentanz in Kunst, Poesie und Brauchtum des Mittelalters (Meisenheim am Glan, 1965) pp. 6-67
  • Florence McCulloch, "The Art of Persuasion in Hélinant's Vers de la mort" in Studies in Philology vol. 69 (1972) pp. 38-54
  • William D. Paden, Jr., "De monachis rithmos facientibus: Hélinant de Froidmont, Bertran de Born, and the Cistercian General Chapter of 1199" in Speculum vol. 55 (1980) pp. 669-685
  • G. S. Williams, "Against Court and School: Heinrich of Melk and Helinand of Froidmont as critics of twelfth-century society" in Neophilologus vol. 62 (1978) pp. 513-526


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.