Philippus Drocensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quattuor nepotes regis Ludovici VI: "Petrus comes Nivernensis", qui et imperator Latinus fuerit, cum tribus filiis Roberti comitis Drocensis, scil. Philippo episcopo Bellovacensi, Roberto II comite Drocensi, Henrico episcopo Aurelianensi. Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190v (saec. XIV)

Philippus (natus anno circiter 1158; mortuus die 4 Novembris 1217) fuit filius natu tertius Roberti I comitis Drocensis neposque regis Francorum Ludovici VI (germanus igitur regis Philippi II). Suadente patruo Henrico archiepiscopo Remensi, Philippus electus est episcopus Bellovacensis die 17 Maii 1176, sed mox anno 1179 cum Henrico comiti Campaniensi et Petro de Cortiniaco ad Terram Sanctam profectus est. In Franciam reditus anno 1180 sacratus est. Rursus anno 1188 Gisortii Cruce signatus est ut iuxta Philippum II regem ad Orientem in tertia expeditione sacra properaret. Fautor fuit Philippi II et inimicus Ricardi I Angliae qui eum in carcere tenuit. Anno 1210 iuxta fratrem Robertum in expeditionem sacram contra Albigenses participavit rursusque anno 1215.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • James A. Brundage, "The Crusade of Richard I: Two Canonical Quaestiones" in Speculum vol. 38 (1963) pp. 443-452

Nexus externi[recensere | fontem recensere]