Velox Barnardi
Velox Barnardi[1] (etiam siglo Gliese 699 nota), pumilio rubra luminositatem 1/2500 Solis monstrans, in constellatione Ophiucho per telescopia visa, 5.9 tantum spatiis lucis annuis distat; systema Alpha Centauri tantum systemati solari nostro propius reperitur. Huic stellae est maxima omnium stellarum motio propria: altero quoque anno decem arcus secundos movetur. Stella Barnardi paulatim systema solare|systemati solari appropinquans post circiter 10.000 annorum intervallum minimum 4 spatiorum lucis annuae habebit. Quod intra saeculum circiter 15 arcus minuti sunt quod diametrus lunae plenae in caelo visae sunt.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ "Velox Barnardi" e duobus fontibus citatur: Rukl, Antonin (1999). Constellation Guidebook. Sterling Publishing. p. 158. ISBN 0806939796. Die Sterne/Les Étoiles. Bern: Hallwag. 1999. ISBN 3828301096
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Data astronomica: "NAME Barnard's star" apud SIMBAD. "01453" apud ARICNS. |
- "Barnard's Star" apud Sol Station
- "Barnard’s Star" apud Bruce Mills, The Chronicles of Local Space (situs partim ficticius)