Vasa (monasterium)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagoda Argentea Phnom Penh in urbe.

Vāsa (verbum Palicum, devanagari वास, scilicet 'habitatio, praecipue monachorum[1]), etiam per mutuationem linguisticam Thai วัด wat, Laotice ວດັ vat et Khmer វត្ត [vɔət], est usitatissima monasteriorum religionis Buddhisticae appellatio in Cambosia, Laotia, Thailandia.

In lingua Thai, idem verbum ad templa omnis religionis denotanda usurpatur, meschitis exceptis. Ergo, wat cheen Sinicum templum (seu Buddhisticum seu Taoisticum), wat khaek Hinduisticum templum et wat krit sive wat fa-hrang Christiana ecclesia esset.[2]

Nota[recensere | fontem recensere]