Valor permutationis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Valor permutationis seu valor in permutatione seu valor commutativus[1] secundum classicos ut dicuntur oeconomicos est ratio qua merx cum quadam quantitate alius mercedis in mercatura seu foro permutatur. Valor permutationis distinguitur a valore usuale.[2]

Valoris doctrina classica docet valorem commutativum sola constare relatione, qua merces diversi generis inter se commutari possint, itaque harum usualem valorem quidem supponere, ab eo tamen interne[3] et per se independentem esse.[1] Merces tantum habent valoris commutativi, quantum laboris in perficienda merce consumptum est.[4]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Institutiones juris naturalis seu philosophiae moralis universae secundum principia S. Thomas Aquinatis ad usum scholarem (auctore Theodoro Meyer)
  2. Carolus Marx, Das Kapital, Volumen I, Sectio I, Caput III
  3. secundum fontem multis locis vitiosiorem
  4. Ioannis B. Schuster S.J.: Pars II Ethicae Specialis Individualis