Vallis Illiaca Superior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vallis Illiaca superior cum vicis Ferden, Kippel, Wiler, Blatten.

Vallis Illiaca superior magnus vallis lateralis Rhodani vallis ad septentrionem est in helvetico pago Vallesiae, districtu Rarogni occidentalis. Vallis Illiaca[1] (Theodisce: Lötschental) 13 decembris 2001 ad tablam Unesco cum regione Schweizer Alpen Jungfrau-Aletsch regestum est.

Montibus apud finem pagorum Berna et Vallesia descendunt rivuli ad flumen Lonza qui influit Rhodano apud vicos Steg et Gampel. Vallis apud transitum Furcam Loetschensem (Theodisce: Lötschenlücke) incipit ubi Glaciarium longum situm est et descendit ad quatuor vicos Blatten (nuncupatus 1433 uffen de Blattun), Wilare, Kippel qui est locus centralis vallis cum ecclesia primum nuncupata 1233 et Museo Vallis Illiacae creatum 1982, atque Ferden.

De Wilare iter per transitum Loetschorum incipit ad vallem Gasteren et vicum Pontem Kanderae pago Bernae.

Epoca Romanorum Vallis Illiaca ad provinciam Alpes Poeninae pertinuit. Media Aetate ab circa saeculo octavo gens Alamannorum vallem Rhodani superiorem inhabitabat; de valle Illiacense Loetschenses per montes et specialitaer super Crestam Santi Petri euntes in valle Clari Fontis[2] et in regione lacus Brienzolae novos vicos fundabant. Vallis Illiaca exeunte media aetate allodium familiae nobilis De Turre fuit quae anno 1233 ecclesiam vallensem instituit.

Vico Wilare flumen Lonza per voraginem angustiam ad Rhodanum descendit. Ineunte voragine loco Goppenstein ab anno 1913 porta meridionalis cuniculi Loetschberg veteris ferriviae Berna–Loetschberg-Sempronius sita est. 1939 via trans voraginem inter Gampel in valle Rhodani et vicum Ferden aperta est qua autocineti ferriviam apud Goppenstein ad transeundem cuniculum ad Pontem Kanderae vehunt.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hedwig Anneler: Lötschen. Landes- und Volkskunde des Lötschentales. Bern 1980.
  • Fritz Bachmann-Voegelin: Blatten im Lötschental. Die traditionelle Kulturlandschaft einer Berggemeinde. Bern 1984.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomina in documentis mediae aetatis: Vallis Lyche, Vallis Illiacensis.
  2. Theodisce: Lauterbrunnen.